Latin
340.7 to 340.10
Conrad Gessner, De chirurgia 340.7-10
Unproofread scanNot analysed yet
Ex medio sinu duplicatae habenae duos item sinus facere oportet, eosque inter se permutatos ita collocare, ut interior extrinsecus, exterior ab interiori par te situs sit. Hac enim uia nexus laquei ab una parte, ab capita altera procedunt. Est autem idoneus ijs, quae extendi inaequaliter debent: ualet item tum ad continendas ferulas, quę fracturis accommodantur. Iunctura nanque adhibita unum ha benę caput sinistra manu teneatur, alterum uerò per affectam partem uoluatur, sic, ut unus &alter sinus fiat, per quos reliquum habenae caput traijciatur, ut ab ea parte quae in nos spectat, uersus contrariam porrectum sinistra rursus contineatur. quo iniecto ferulae in sinus demissae ad uitiosum membrum dentur, capi taque attrahantur, &inter se alligentur, ut ferulas teneant. Valet item ad cubitum sustinendum, non secus atque ad intentionem, aut ad ferulas continendas, imponitur enim implicaturque ad cubitum suspendendum, ubi lata fascia non est. In quo casu sinus ita inter se diducendi sunt, ut alter propè cubitum sit, iuxta manum alter, capita uerò ad ceruicem adducenda sunt, ibique nodo inter se deliganda. III. Laqueus χιασὸς quo modo implicetur. Ad χιαστὸν habena duplicanda est, cuius utrunque caput sinistra manu continendum: sinus uerò dextra prehensus conuertendus est, sic, ut capita ad similitudinem literae X aduersa inter se sint, inde enim nomen habuit χιαστὸς Quo facto sinus capitibus X literam referenti bus superinijciendus, quodque ex his subiectum est, per medium sinum attrahendum. Eoque fit, ut medius laquei nexus appareat: à lateribus uerò hinc sinus unus, inde duo capita se osten dant. Valet autem, ubi oportet inaequaliter di stendere. Pastoralis laqueus qui Sandalius dicitur, quo modo inijciatur. IIII. Pastoralis dictus à quibusdam Sandalius, cum eo implicatur, quem χιαστὸν nominauimus, hic siquidem primo est adhibendus, ut Sanda ementum lius fiat: quo iniecto sinus eius dependens attrahi debet ab inferiori parte sursum, per medium eius sinus, qui contra capita situs est. Sic enim ab una parte laquei nexus, ab altera capita collocantur: in nexu uerò terni sinus, duo scilicet à lateribus, tertius in medio conspiciuntur. Adhibetur autem commodissimè ad talum prolapsum, ubi reponitur.