# De chirurgia 341-2

Conrad Gessner, De chirurgia, FINIS ORIBASII DE LAQUEIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/341-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/341-2

FINIS ORIBASII DE LAQUEIS. ερο ORIDAEIVS EA ME LIODORO DE MACHINAMENTIS, VIDO VIDIO FLORENTINO INTERPRETE. VIDIVS LECTORI. Achinamentis non solum vtuntur architecti, sed medici etiam, cum his robustiora membra vtiliter, et quantum fieri potest, sine dolore extendant, vbi luxatis vel fractis medentur. Haec ab Oribasio collecta sunt ex Hippocrate, Galeno atque alijs auctoribus vt patet, vbi singulorum vsus & structura exponitur: sed praeter vtilitatem, quàm in curatione exhibent, multos aperiunt in medicina locos, qui sine his omninò sunt incomprehensibiles. Quanquam in hoc libro machinamenta aliqua desunt, quae auctor inter initia commemorauit, ubi vni uersam machinamentorum rationem recenset, sed optimè nobiscum agitur, quando non omnia interierunt. Quibus modis luxata restituantur. VXATA IN SVAM SEDEM TRIBVS GEneralibus modis collocantur, quibus alij ferè omnes con tinentur. Vnus uocatur palaestricus, ad quem ferè solas ma nus admouemus, atque hic utpote imbecillis, aptatur ad mollia corpora, muliebria nimirum & puerilia, tum ad ma scula, quae illis robustiora sunt, modo recens uitium fuerit: alter methodicus dicitur, ad quem instrumenta adhibemus, quorum usus in communi uita est, hic omnibus idoneus est, pueris, foeminis, masculis iam robustioribus, & corpori iuuenili, atque ijs luxatis, quae iam uetusta sunt: tertius reponendi modus, qui per organa est, majus momentum habet. Valet enim ad prolapsa, ubi malum diutius trahitur, ua let ad corpora athletarum, praeterea quaecunque prolapsa curationem recipiunt, & sub methodico modo curari nequeunt, omnia organorum opera reponuntur. De organorum differentijs. II. Rganorum medicinalium differentiae in uniuersum, & quasi generales (sum mum ut alij sentiunt) ternae habentur, alia enim tractoria sunt, alia machinamenta, alia quae erecta collocantur. nobis autem placet nonnulla tractoria esse: nonnulla machinamenta: nonnullaque erecta, nonnulla quae plana collocantur. Tractoria sunt, quae cum parua breuique sint structura, extendendi duntaxat facultatem habent. Haec ut suo munere fungantur, aduentitia quaedam postulant, ut scamnum, lectum, scalam, eo quod per se usui esse minimè possint, quocirca & alligata, & in plano sita nuncupantur. Nam, ubi in agro, aut solitudine quapiam, quae suo loco mota sunt, reponimus, ac neque scamni neque lecti, neque scalae copia est, aliquid in solum defigimus, ad quod tractorium organum alligemus. Machinamenta sunt organa tractorijs ampliora, minora tamen alijs, quae non modò intentionem, sed impulsum quoque pollicentur, ac praecipuè quorundam membrorum gratia comparantur. Erecta organa sublimiorem structuram habent, & non so lum ad extendendum ualent, sed etiam ad impellendum. Porrò autem plana organa sunt, quorum humilis structura est. Ex ijs constant, quae & extendendi & impellendiuim habent, ita, ut homine illis insidente, recondi quod elapsum est, possit. Reperiuntur etiam in his quaedam propria structurae discrimina. III. Ex qua materia struantur organa. DAsis, crura, latera, transuersaria, cubiti, testudines, adiuncta crura, haec omDnia, quae in organis ampliora expediuntur, ex robustiori materia conficienda sunt, utputa ilignea, uel fraxinea, quae secundas obtinet.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
