Latin
342.1 to 342.4
Conrad Gessner, De chirurgia 342.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
leis, tympanis, clauis, manubriolis ductarijs, uectib. baculis uersantibus, obicibus, cuneis, item lunatislignis, orbiculis, trochleis, fossis, operculis, uertebris, fibu lis, radicibus, uncis catenis, forficib. sedilibus, priapiscis, ad haec cochlea foemina, quae graecè πορικόχλιον appellatur, cuneolis, chiniscis, columbarijs, ergata. Haec ferè sunt, quibus organa componuntur, quorum usus sigillatim iam nunc exponen dus nobis est. Basis ad id potissimum struitur, ut super eam erecta organa statuantur. Crura in organis &latera dicuntur, in ijs, quae erecta collocantur, propriè crura, minus propriè latera, sed in tractorijs propriè latera dicuntur, minus propriè cru ra. Hęc ferè in organis statuuntur, ut ipsorum machinationes contineant: propriè au tem in organis erectis crura rectè commodeque dimensa, ad illam pertinent condendi rationem, quae excitando pręstatur. Transuersaria quae δαπήγματα dicuntur, ut Graecum nomen indicat, ad crurum laterumque compaginem fiunt, ad quem usum pri mo pręcipueque destinantur: huc accedit, quòd machinationes quoque sustinent, ut puta trochleas, cubitos atque alia quaedam. Cubiti ad eum usum in organis compa rantur, ut per ipsos, quae suo loco mota sunt, à superiori parte extenta reponantur, quemadmodum uidere licet in organis Fabri atque Andreę, in quibus cubiti per su perius transuersarium demissi in testudinem figurantur, ut hac elata, quae prolapsa sunt à superiori parte intenta recondantur. Latae cubitorum summitates alae ab architectis dicuntur, imae uerò partes quadratae, calces. Hi ergo propriè cubiti no minantur, sed quidam uocabulo abutuntur. Spathae impellendo sunt idoneae, ea autem spatha quae in Fabri atque Andreae machinamento est, utimur, ubi extrahendo impellimus, ad femur in posteriorem partem erumpens, sunt &aliae spathae in quibusdam organis, ad alios impellendi modos fabricatae. Radices &fibulae complures usus in organis praestant. Primo enim radix &fibula in organo Fabri spa tham distinent ad testudinem. Est quidem in testudine radix, spatha uerò, qua par te quadrata est, medium habet cauum, in quod radix eadem inditur, deinde fibula continendi causa, in spatham atque radicem pertusam inseritur.