# De chirurgia 342.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 342.5 to 342.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/342.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/342.5

Propriè radices ad id fiunt, ut recipere uncos possit, & alios effectus praestare: sed fibulae item gratia est, quòd machinationes immobiles seruat, ut puta axes. Catenae eò perti nent, aut fibulae ex ipsis suspendantur, quo seruentur in organis, neque decidant. Vnci adijciuntur, ne mobiles machinationes moueantur, ueluti axes quoue in radices coniecti quaedam organorum machinamenta sistant. Per uertebras (quas Graeci σρόφωματα dicunt) ferè id efficimus, ut quędam organa immobilia moueantur, sicuti crura organi Andreae. Crura enim in organo transuersa secta, uer tebris fibulisque continentur, ut organo, modo erecto, modò per uertebras incli nato, circumducendo impellamus. Ad exemplum huius structurae organi Andreae plinthij crura propè basim secta sunt, rursusque uertebris continentur, ut organum modò erigatur, modò per uertebras motum, adiunctis cruribus inni tatur, usumque illius organi praestet, quod planum collocatur. Hi sunt effectus uertebrarum in organis. Axes ad corporum ductionem, hoc est intentionem spectant, quorum quidam ab una parte ad alteram penetrant, ac per se mouentur, quidam latent, & per alias machinationes conuertuntur. Penetrat axis in plinthio Nilei, & scamno Hippocratis: latet in Appellidis organo, quod, quia per tres funes circumuoluitur, trispastum appellatur, & in Nymphodori gloscomo. Penetrantes igitur axes per se manibus conuertuntur, latentes autem per alias quasdam machinationes, exempli causa Nymphodori glossocomo per tym panum, & cochleam ad lentis imaginem fabricatam, in trispasto per funes alligatos. Ad clauos qui in axibus infiguntur, funes alligantur, uel habenae atque huius modi alia ad extendendum pertinentia. Manubriola ductaria, bucula uersantia & uectes, omnes hae machinationes ad axium cochlearumque uersationes statuuntur. Primas obtinent manubriola ductaria, secundas uectes, quibus minus ef ficacia sunt bacula uersantia. Pleraque enim ex ipsis exigua cum sint, una manu con uertuntur. Chinisci, cuiusmoni sunt in lyra, excogitati sunt ad axes continendos. Vbi enim fibulae non sint, quid poterit aliud utilius inueniri? Quod enim ad uim pertinet, usum habent fibularum: decoris autem causa, insculpta habent anseri na capita lignea. Statuuntur in organis phliae, ut ab uno latere ad alterum penetrantes axes contineant, cuiusmodi sunt in scamno Hippocratis & in nostro.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
