# De chirurgia 343.13

Conrad Gessner, De chirurgia, FINIS ORIBASII DE LAQUEIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/343.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/343.13

Mouentur in eodem loco manentia: uertebrę, unci, tympana cochleę, plerique axes. Locum mutant testudines, cubiti. Eorum quae in organis immobilia sunt, quaedam semper & ubique immobilia sunt, quaedam & eximi, & inseri possunt. Semper quidem immobilia manent, basis, crura, latera, transuersaria, radices, sedilia, lunata appendix: extrahi possunt in quibusdam organis, quamuis immobilia sint, tum cunei tum priapisci, qui ad alios quoque usus facti extrahuntur, & immittuntur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
