# De chirurgia 344.11-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 344.11 to 344.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/344.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/344.11

Nam cum eadem compactio esset, conspiciebantur in eo organo ab extan tibus axis capitibus aeneorum draconum complexus, quorum capita è regione ad caudas spectabant. Sed quo pertinebant hi dracones? non aliò nisi ut in uicem uectium axes conuerterent: tum in organo, quod Sidoni erat media, transuersaria pertusa erant rotundis foraminibus, quae clauo axis responderent. Constat autem foraminum eundem esse usum, qui in organo Herodoti, nimirum ut habenę quibus corpora extenduntur, ad clauum rectae per ea foramina porrigantur. Retulit in super Pasicrates axem inclusa habuisse in uicinia laterum tympana quatuor ex aere dentata, duo ab interiori parte, totidem ab exteriori, atque item in lateribus fo ramina fuisse dentium ordini respondentia, ut postquam abundè extenta corpo ra fuissent, fibulae inter dentes eò demissae, ubi in luxatis restituendis opus esset, axem sisterent. Sed recentiores tympanis omissis priori parte latera pertuderunt: pertuderunt item in orbem aliquo in N SCAMNVM QVALE IN LVDO VItermisso spatio, & ipsa axium capita, quo DEMVS.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
