# De chirurgia 344

Conrad Gessner, De chirurgia, CAVA QVADRATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/344

CAVA QVADRATA. ad usum dictum fibulae inditae axem mobi P. FIBVLA. lem tuerentur. Ego autem cum fibulę deci dant, ad eum quem dixi usum, uncos lateri bus infixi: axis uerò capita foraui sic; ut hu ius foramina illis conuenirent, quae erant in orbem in lateribus aliquo spatio interiecto, quo, ubi uellem in luxatis condendis axem immobilem reddere, uncum includerem in foramen, quod esset accommodatum. Com munis plinthij tractorij fabricatio huiusmodi est. uerùm ego aliter plinthium struxi, salua enim eadem laterum mensura inferius transuersarium sursum transtuli. Quatuor digitis infra transuersarium extrema crura relinquens, axem uerò colloca ui, in medio transuersariorum, cui parti Graecè φωτὶ nomen est, scamnum quoddam, quale in ludo uidemus, ab una extremitate excidi cauis quadratis atque oblongis, ut propositorum crurum extrema in eiusmodi caua conuenirent, ipsa item latera extremis partibus transuersa pertudi, foraminibus ab uno latere ad aliud penetrantibus, ut fibula in foramina coniecta plinthium contineret. Haec de organi structura, nunc ad ipsius motionem aggrediar. De motu organi tractorij. IX. Voniam tractoria organa imperfecta sunt, nec praestare quicquam per se possunt, sed alterius operam requirunt, puta scalae, lecti, scamni, quae ubi non sunt, eorum uicem exhibet pauimentum, terraque ad prolapsa restituenda, mihi operaeprecium uidetur, quasi doceam in ludo, gratia eorum, quae nunc tra ctantur, super scalam praeparatam, organi motum enarrare. Scala praeparata ad humerum restituendum in alam prolapsum. OAratur scala una ex ijs, quae in communi usu sunt, non lata, quae obliquè collo catos gradus habeat. siquidem talis luxatis reponendis est aliena, sed ęquè cras sa sit, quadratisque gradibus constet, leuatis angulis, ne corpora conterant, atque in rotundam figuram redactis. huiusmodi scalae ubi copia non sit, quo mollius corpora insidant, gradus lana inuoluantur. Ordiar autem ab humeri capite in alam excidente. Oportet igitur ubi id restituitur, cuneum funibus suspensum collocare super gradum idoneum, cui brachium (ut ostendi) superimponatur, & per funes ad eum alligare. Est autem ille gradus reponendo idoneus, quem retuli. Brachio superiniecto intentioneque adhibita suspendendus homo est sic, ut duos palmos à pauimento recedat, & cuneus ad gradum firmiter alligandus non temerè, sed eo obseruato, ut ex partibus, quae cum cauo quodam capitulata est, ad humerum detur, quae gibba iuxta est, ad latus. A cuneo uerò deorsum uersus alterius, siue tertij gradus interuallo, organum ad scalam uinciendum est per eos quos habet annulos & funes aut habenas, aut alia quaepiam traiecta. ipsa item scala in pauimentum fortiter adigenda est, ne in extendendo moueatur, sed stabilis maneat, ac sine ulla inclinatione.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
