Latin
CAVA QVADRATA
Conrad Gessner, De chirurgia 345
Unproofread scanNot analysed yet
Quatuor praeterea trochleae, siue solidae, siue ex duobus lignis curiosius factae alligentur, quarum duae à summo gradu suspensae deorsum spectent, duae ab imo sursum. Qua fabricatione parata cuneus ad id quod prolapsum est reponendum, admoueatur, tenui lana mollique obuolutus, tum ut lignum quod durum est, circundata lana minus tactu lędat, tum ut sudor, qui propriè oriri solet ala plurimum calefacta, magisque aegrotantis metu ac labore, lana cuneo imposita combibatur. Haec autem scala, uel contineatur stabiliter ab assistentibus, uel extremis partibus in pauimentum defigatur, cuneisque (ut propositum est) confirmetur. Illud autem in aperto est, scalam benè longam esse debere, ut postquam demissa in terram fuerit, quod extat, ubique pro magnitudine eius, qui curatur, abundè longum sit, scala confirmata subsellium iuxta collocetur. Cuneus funibus suspensus, ac super gradum alligatus. B Organum ad scalam alligatum. C Trochleae duae à summo gradu suspen sae, deorsum spectantes. Trochleae duae ab imo gradu suspensae, sursum spectantes. E Subsellium. De humeri capite in alam prolapso. XI. Vper subsellium homo ascendens, brachium super gradum traijciat, ita, ut