# De chirurgia 346.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 346.1 to 346.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/346.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/346.1

Ratio autem quae in diuersa diducit, sic habet: caeteris omnibus ordinatis laquei capita non amplius ad gradum uinciuntur, sed ad axis clauum dantur, per se dantur, uel alio motu intercedente, ut prius scilicet per inferiores trochleas traijciantur, tuncque ad axem deligentur. Eadem nunc culpari possunt, in hac indiuersa extendendi ratione, quae paulo ante dicta sunt in illa, quae à superiori parte extendit. Vbique enim probo, cum is, cuius articulus reponitur, rectus collocatur, solam ab inferiori parte extendendi rationem adhiberi. Nunc proximum est, cum de humero in alam prolapso dixerimus, ut de eodem quoque in priorem partem excidente pertractemus. De humeri capite in priorem vel posteriorem partem XII. excidente. D humeri caput in priorem uel posteriorem partem elapsum scala eadem ratione modoque praeparata uel figurata organoque & trochleis (ut antea di ctum est) alligatis, rursus, ubi restituere uolumus, subsellium iuxta ponimus, lanaque uel linteis contegimus gradum idoneum, super quem restituamus: cui (sicut ostensum est) inuoluto ala insidat: tum charchesium laqueum, uel alium aequaliter extendendi uim habentem humero (ut propositum est) circundamus, cuius capita deorsum attracta ad organi axem religamus, quemadmodum ad humerum in alam prolapsum tradidimus, ut conuersus axis directa ductione ab inferiori parte intendat. Eodem momento quo intendimus, aliquis rursus à posteriori parte assistens, utraque manu ad ceruices hominis data, corpus in contrariam partem repellat. Licebit autem in hoc casu magis & extendere & duce re ad inferiora. Subsellio itaque subtracto, homo suspenditur, ut simul & articu lus excitetur, & quae illi superiecta sunt, laxentur. Vbi quantum reponendus articulus postulat, intenderimus, circumducendo impellimus: Siquidem in prio rem partem, humeri caput exciderit, ab ea sede inquam uenit ad eam, ubi esse naturaliter debet, prominentiori palmae parte urgemus, atque altera manu cubitum à posteriori parte in priorem adducimus, quo facto minister assistens manum apertam lato scapularum ossi opponat, atque id repellat, ne uis operae resoluatur: uerùm si in posteriorem partem prorumpat contrarium fieri debet, humeri quidem caput prominentiori parte palmae urgendum est, ut à lato scapularum osse in suam sedem reuertatur, atque altera manu cubitum à posteriori parte in priorem adducimus, quo facto minister assistens manum apertam lato scapularum ossi opponat, atque id repellat, ne uis operae resoluatur: uerùm, si in posteriorem partem prorumpat contrarium fieri debet, humeri quidem caput prominentiori parte palmae urgendum est, ut à lato scapularum osse in suam se dem reuertatur, atque altera manu cubitus ad posteriorem partem prorsus ad ducendus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
