# De chirurgia 347

Conrad Gessner, De chirurgia, CAVA QVADRATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/347

Sed ante quidem premere conuenit, dum intentio adhuc manet, de hinc circumducere, quos impellendi modos multo ante exposui in opere de articulis. Oportet autem eo, quod luxatum est, restituto brachium curuare atque extendere, pronumque & supinum collocare, ut ex toto restitutum esse intelligas, tum ad angulum rectum in sequentem curationem figurare. Vtraque igitur brachij ossa, ubi loco suo non sunt per superiores modos reponum tur. Verùm quoniam utrunque per se proprie uitiatur, cum suo loco mouetur, posthac necesse est scribamus, quonam modo cubitus erumpens, radiusque diductus ab inferiori parte extenti, reuertantur. A Cuneus sub ala per funes suspensus. B Organum ad scalam alligatum. Trochleae à summo gradu suspensae. Trochleae ab imo gradu suspensae. E Subfellium. F Iunctura quae palma nuncupatur. G Laqueus attollens in uicinia manus. H Capita laquei, ut retinacula sint, ad scalae gradum deuincta. I Medium duplicatae habenae propè cubitum iniectum. K Capita ad axis clauum directa ductione alligata. XIIII. De cubito & radio. Quetur per se cubitus interdum loco, & rursus per se radius diducitur, Mijs modis, quos in opere de articulis declarauimus. Ad haec igitur ossa re

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
