# De chirurgia 349-2

Conrad Gessner, De chirurgia, CAVA QVADRATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/349-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/349-2

quae plana collocetur. Homine itaque iuxta scalam uel scamnum sedente, figuretur manus, supina, si in interiorem partem erupit: prona, si in reliquas tres. Deinceps circa sinum manus, ferramentum, quo adurimus transuersum uel transuersus axis detur, atque ad ipsam palmam uinciatur: tum extremitatibus propositi uectis, seu ferramenti sinus laquei inaequaliter intendentis uel mediae habenae inijciantur, capitaque à priori parte ad organum ferantur. Brachio autem in uicinia manus circumligetur laqueus aequaliter extendens, cuius capita ferantur à posteriori parte, rursusque intentio adhibeatur, quae paulo antè exposita est, uel continendo & seu ab inferiori, seu superiori parte extendendo, uel in diuersa addducendo, postquam abunde intenderimus, impellere debemus, quemadmodum in libro de luxatis exposuimus, premendo, ubi in interiorem, uel exteriorem partem uenit: ubi in priorem & po steriorem, adducen do, sed uenio ad spinam. ummquiuitam meum mutata, Q A Organum ad sca lam alligatum. B Trochleae. C Ferramentum datum ad sinus, manus. D Sinus laquei dati ad ferramenti extremitatem. E Laqueus aequaliter extendens brachio iniectus in uicinia manus. De Spina. XXVIII.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
