# De chirurgia 349.10-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 349.10 to 349.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/349.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/349.10

Dantes igitur capita, laquei quidem humero iniecti, supra caput, duplicatae uerò habenae, deorsum, continebimus simul, & ab inferiori parte extendemus, ut osten sum fuit in superioribus: neruis abunde intentis eo modo impellemus, quem paulo supra diximus, cum de erecta scala pertractauimus. At si in priorem partem elabatur, in quo casu brachium extenditur, resupinato itidem homine laqueus aequaliter extendens humero inijciatur, capitaque eius super hominis caput attrahantur, tum alter laqueus ęqualiter extendes ad extremum brachium alligetur, eiusque capita deorsum ducantur: intentionem uerò à pedibus adhibendam esse antea exposui. Eodem autem modo, ubi articulum restituimus, impellere oportet, premendos. & circunducendo, eademque ratione, quo in opere de luxatis dicta est. Verum si alterum os praeter naturam habeat, siue cubitus excidat, siue radius didu catur, laqueo rursus aequaliter extendente ad humerum dato, capitibusque eius sursum super caput adductis, ut retinacula sint, brachio laqueus inijcitur, qui inaequaliter extendat, quemadmodum explicauimus, capitaque eius deorsum ad organum adducuntur, & ijdem impellendi modi accommodantur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
