Latin
349.5 to 349.9
Conrad Gessner, De chirurgia 349.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Pasicrates quidemos suo loco motum primo restituit, quod maiorem uim in restituen do postulet, quam fractura. At si quis sub fractura laqueum inijciens eodem momento uelit, tam quod fractum est, quam quod excidit, restituere, dum uis ad luxatum, quantum postulat, adhibetur, fractura plus iusto intenta partes fracturae super iectę ultra debitum extentae laedentur, resoluentur nerui, aut abrumpentur, &fortasse corpora tota, priusquam articulus laxetur, atque hac de causa censuit ipse laqueum su per fracturam imponendum, &ante quod luxatum, deinde quod fractum est, restituendum. Voluit Aristion eodem tempore, &luxatum &fractum humerum re stituere, ne si luxatum prius reponatur, dum fractura componitur, prae ui positum humeri caput erumpat. Quae dicuntur in utroque casu sequi detrimenta, uerè sic habent, quapropter nobis placet, antè articulum reponi, proximeque fracturam curari, ea cautione, ne dum quod fractum est, ab inferiori parte extenditur, articulus elabatur. Ad luxatum igitur restituendum cuneus à funibus dependens in alam conijcitur, rursusque capita funis sursum adducuntur super caput, humero super fracturam charchesius laqueus imponitur, uel alius qui aequaliter extendat, eiusque capita, deorsum demissa, ut retineantur ad aliquam moram uinciuntur, atque à superiori parte attrahendo articulus reponitur. Quo facto cuneus in ala relinquitur, ut humeri articulus maneat, laquei uerò capita inferiori parte resoluuntur, &super caput adducta tanquam retinacula uinciuntur, ut utriusque praesidio cunei scilicet &laquei, articulus suo loco seruetur. Post haec Charchesius laqueus, uel alius aequaliter extendens humero inijcitur, cuius capita deorsum demissa ad axem, ut ab inferiori parte intendant, religantur. Quo fit, ut fractura ab inferiori parte intenta componatur, superiori articulo non excidente: hactenus de humeri capite, nunc de cubito. De cubito luxato. XVI. VBito in illas treis parteis conuerso, in quas ubi procidit, brachium curuum est, neque extenditur, homo resupinandus est super asserem sca lae insidentem: alligatis trochleis organoque ab inferiori parte laqueus inaequaliter extendens brachio propè manum inijciendus, cuius capita super caput adducta ad oppositam moram alligentur: tum duplicatae habenae medium iuxta cubitum dandum, capitaque eius deorsum, adducenda.