Latin
351.6 to 351.9
Conrad Gessner, De chirurgia 351.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quę relata sunt, adscripsimus, probamus autem, &in hoc, quod de Nilei Plinthio di ximus, ubi scala erecta collocetur, intentionem ab inferiori parte adhiberi, cuneo ad scalam alligato: eam uerò, quae uel à superiori parte trahit, uel in diuersa deducit, ex toto praetermitti, eiusmodi siquidem imbecilles sunt. Quòd si homo iaceat, sic interdum censui luxatum reponi. Contentus sum propositis reponendi rationibus exempli causa propter organi motum huc allatis. Omnia enim luxata per hoc quoque instrumentum reponi possunt, non secus ac per Nilei Plinthium. Vtriusque machinationes sunt diuersae, sed reponendi rationes eaedem, sic, ut liceat ex superioribus uniuersum huius organi motum intelligere. Trispastum Apellidis, seu Archimedis. XXIIII. TLlud in primis scire conuenit, quod neque Apellides, neque Archimedes medici Ifuerunt, sed architecti, qui machinamentum hoc excogitarunt (quemadmodum nos accepimus de historia) ad naues deducendas funibus non per manus, sed per ergatam attractis, illius autem seculi medici eius structurae modum minuentes trispastum organum medicinale ad luxata, fractaque restituenda fabrica runt in hunc modum. Totum organum ex eorum genere est, quae oblonga qua drata nuncupantur, est autem hoc modo compactum: duo latera longa palmos quatuor, digiti crassitudine inter se coagmentantur per transuersaria longa pal mos duos, crassa digitum. Latitudo potissimum posterioris transuersarij sex di gitos aequat: prioris propter opercula palmos duos. Vt retulit autem Pasicrates, media latera excauata sunt, cauis non nimis altè penetrantibus, quibus duo axes includuntur, rotas habentes in uicinia laterum. Vtriusque axis rotae perfo ratae sunt, peruijs foraminibus, quae non alia de causa facta sunt, nisi ut in ea funes immittantur, quorum ratio haec est: Funes duo extrema parte nodum accipientes, coniecti in prioris axis foramina attrahuntur ita, ut nodi super foramina collocentur: tum funes circa suas uterque rotas inuoluuntur, &per posterioris axis foramina traiecti nodum accipiunt.