Latin
352.4 to 352.7
Conrad Gessner, De chirurgia 352.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Habet item superius transuersarium duo alia caua quadrata peruia, nempe ab utroque trochleae latere unum, in quae conijciuntur quadratae cubitorum partes, quo enim cubiti per superius transuersarium demittuntur deorsum, &testudini inhaerent, quae quadrata caua in summo habet. Imas cubitorum partes quadratas tenuesque architecti calces nuncuparunt: superiores latas ac rotundas dixerunt alas. In alas ergo cubitorum, quae superius transuersarium excedunt, &peruijs foraminibus pertusae sunt, axis conijcitur, cuius capita utrinque excedunt, medium cuneatum est, in extremis capitibus uectes sunt, uel manubriola ductaria, quibus conuertatur. Alarum partes priores iuxta foramina &axis capita rursus forantur, ut si quando opus sit in foramina fibulae demissae seruent axem immobilem. Organo praeterea iuxta crurum extremitates alia duo sunt adiuncta crura, ut si quando sedilis uicem exhibeat, super basim atque adiuncta crura iaceat. Verum quia testudo per funem elata, &cubitos &spatham attollit, in sequentibus qua ratione funis indatur, adijciam. Sumitur funis duplex, cuius capita per duo foramina, quae uel iuxta cubitos sunt, uel à priori parte, uel à posteriori, uel in medio traijciuntur, uel ab inferiori parte sursum adducuntur sic, ut medius funis inter foramina collocetur, deinde capita sursum feruntur, &circa duplicem trochleam prioris transuersarij inuoluuntur, atque (ut dictum est) permutata deorsum procedunt, &ad clauos pe netrantis axis religantur, continetur enim organo Fabri, alius axis coniectus in crura, quae super transuersarium inferius digitis quinque interpositis perforata sunt. In axis medio duo claui sunt infixi in extantibus capitib. uectes uel ma nubriola ductaria, quibus conuertitur axis, cuius conuersio per funes testudinem attollit, atque unà cum spatha simul cubiti &axis, qui alis continetur, sursum feruntur ad luxata, quae à superiori parte extenta in suam sedem collocantur. Huiusmodi est antiqua structura organi, quod ad Fabrum refertur auctorem. XXVIII. De motu organi. CVm erecta organa comparentur ad reponendum humeri caput excitando, &alijs quoque modis idonea sint, de humeri capite restituendo tracta re constitui: ordiar autem ab eo casu, sub quo in alam prolabitur.