# De chirurgia 354.1-5

Conrad Gessner, De chirurgia, 354.1 to 354.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/354.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/354.1

Verùm si in priorem partem aut posteriorem ueniat, uertere sic axem oportet, ut quod ex eo cuneatum est, deorsum spectet, sursum, quod aequum est: hoc siquidem nunc aptatur ad reponendum humeri caput, quod in propositas par tes eruperit. Eo facto homo super subsellium, quod iuxta sit, ascendens brachium superponat sic, ut axi insidat: eędemque intendendi rationes adhibeantur, quae traditae sunt, ubi in alam excidit. Neruis abundè diductis impulsus con uenit, quem in aliorum organorum motione monstrauimus. Sed si neque cubiti sint, neque axis in alas coniectus, humeri caput in alam prolapsum ita restituitur. Agitatur spatha sic, ut capitulum eius, perinde atque cuneata pars axis superius transuersarium excedat, tum duplex habena media inter spatham & transuersarium datur, cuius capita ab exteriori parte pendent. In restituendo autem, aeger ad organum assistens, brachium super transuersarium imponit sic, ut spatha in alam indatur, posthaec charchesius laqueus, uel alius aequaliter extendens humero inijcitur: cuius capita deorsum demissa ad transuersarium ut retinacula deligantur: fune ad testudinem dato axis conuersus testudinem, cumque ea spatham attollens à superioriparte extendit. Aptatur item ille extendendi modus, qui in diuersa ducit: laquei capita mutata ad axem alligantur, tunc siquidem conuersus axis in diuersa diducet. Postquam satis extenderimus, duplicis habenae capita continenda sunt, & per hanc ipsa spatha, ut per spatham extrahendo impellamus. Quo facto intentio remittenda est, membrumque sursum adducendum, ut quàm celerrimè in suum locum articulus collocetur. At si organum non spatham habeat, non cubitos, non axem illis contentum, humeri caput in alam ueniens per cuneum sic reponi debet. Cuneus in quem funes coniecti sint, superiori transuersario insidat, & per funes ad ipsum uinciatur, deinceps aeger brachium superimponat, cuneusque in alam conijciatur, quo coniecto laqueus charchesius humero circumligetur, eiusque capita deorsum demissa dentur ad axem, qui cruribus continetur, ut axis uersatio ab inferiori parte extendat. At ubi satis intenderit, impellere oportet, uelut in alijs organis demonstrauimus, aut extrahendo, aut sursum compellendo, qui modi cum ab inferiori parte extendimus, potissimum ad rem pertinent.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
