# De chirurgia 355.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 355.1 to 355.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/355.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/355.1

resupinare hominem debemus: si in posteriorem, pronum collocare. Vbi er go in alam prolapsum restituimus, cuneus eo immittendus est, sic, ut qua capitulum assurgit rotundum ac leniter cauum, in priorem partem spectet, qua aequus est, in posteriorem: expedit autem cuneum, ut mollior sit, linteo uel lana inuoluere, Omne enim lignum (auctore Hippocrate) durum est & tactu laedit, atque hac de causa potissimum lana circumdatur. Adde quod haec sudorem absorbet, qui in ala oritur & ob curationis metum, & ob calorem eius partis naturalem, qui ad diducendum confert: & quod cuneum labi non patitur. Deinde funium capita, haec quidem à priori parte, illa uerò à posteriori super caput ad axem adducenda. Media item habena sub ala inter cuneum & humerum danda est, uel ut alijs placuit) inter cuneum & latera, eiusque capita ab exteriori parte attrahenda. Ipsi autem humero charchesius laqueus, uel alius aequaliter extendens, inijciendus non qua laceratus est, ne cum neruosus sit, si adstringatur, doleat: sed supra uel infra. Plerique superiorem regionem anteponunt tanquam magis idoneam, quod proximè ad articulum accedat, sed locus hic ad curationem minus accommodatur, prohibet enim rectum impulsum. Sub musculo igitur deligandum censemus, & ob hanc causam, & propterea quod locus, qui iuxta adstringitur, aegrè laxatur, quae uerò mediocri interiecto spatio attrahuntur facilè sequuntur. Expedit autem, ut laqueus mollius insidat, humerum lana obuoluere, deinde laqueum inijcere: tubercula enim cubito subiecta prohibent, quo minus laqueus sub extendentium ui deorsum labatur. His ita con stitutis laquei capita deorsum demissa è regione ad axis clauum alliganda sunt uel circa ipsum obuoluta, uel nodo inter se deuincta: magis autem ad rem pertinent, ubi inter se alligato clauo circumponuntur, tunc siquidem opus suum firmius praestant: necesse autem est, uel continere, & seu ab inferiori, seu à superiori parte extendere, uel per organi axes in diuersa contendere.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
