# De chirurgia 356

Conrad Gessner, De chirurgia, LIGNVM QVADRANGVLVM SEX CVBITORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/356
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/356

B Funium capita ad axem supra caput & adducta. C Habena media inter cuneum & hume rum data. Charchesius laqueus humero iniectus. Laquei capita ad axem, qui à pedibus est alligata. De humero luxato comminutoque. XXXII. Onnunquam accidit, ut prolapso humero fractura quoque adijciatur membro me dio comminuto, in quo casu recondere articulum oportet, & fracturam componere. Quod ad re ponendum pertinet, retinaculo uti expedit, & à superiori parte extendere: quod ad fracturam, similiter uti retinaculo, & ab inferiori parte attrahere: sed ante restituere quod prolapsum est, oportet: deinde quod fractum. Ergo ubi uolumus, quod prolapsum est condere, cuneum in alam indimus, capitaque fu nium super caput attrahimus, ac mediam habenam inter cuneum, & humerum demittimus, cuius caput ab exteriori parte procedant. Tum infra cuneum ac super fracturam charchesium laqueum inijcimus, eiusque capita deorsum ad ligna, quae axem sustinent, ad retinendum, alligamus: sed funium capita ad axem, qui super caput est, uincimus, ut eo conuerso & contineamus, & à superiori parte extendamus. Neruis abundè intentis per conuenientem impulsum articulum restituimus: quo facto, laquei capita super caput data, retinacula fiunt, & alter laqueus ęqualiter extendens, cuiusmodi charchesius est, humero inijcitur, cuius capita demis sa ad axem, qui à pedibus est, uinciuntur, ut & retinendo, & à superiori parte ex tendendo uis adhibeatur. Neque nunc est quod timeamus, ne fractura ab inferiori parte attracta repositus articulus excidat: siquidem, cum à superiori parte tam à cuneo quàm à superiori laqueo retineatur. Vi satis adhibita fracturam manibus componimus, quemadmodum saepius indicauimus. Quòd si humeri caput in priorem uel posteriorem partem uenerit, ubi restituitur, easdem animaduersiones desiderat. Hactenus de humeri capite.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
