# De chirurgia 357-3

Conrad Gessner, De chirurgia, XXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/357-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/357-3

& posteriorem: si in tres partes prolapsum est interiorem, exteriorem & priorem, crus extensum est, implicarique non potest: si in posteriorem, curuum est, ne que extenditur. Ergo, si in illas treis partes erumpat, in quas ubi uenit, crus extensum est, resupinato homine medium duplicatae habenae lana inuolutum inter anum & naturale demittendum est, capitaque eius super caput adducenda: ubi in alias partes uenerit, nullo interposito discrimine inter anum & naturale dari habena debet: sed ea animaduersione, si in interiorem partem exciderit, ut ad integrum femur magis spectet, ne femoris caput, cum extenditur, habena media detineatur, cuius capita uel ad ligna, quibus axis, qui à capite est, continetur. Vbi & retinemus, & ab inferiori parte extendimus. Extremo autem femori propè genu Charchesius laqueus inijciatur eiusque capita deorsum demissa ad axis clauum uinciantur ut eo conuerso, & contineamus, & ab inferiori parte adducamus. Neruis, quantum res exigit, intentis ueniendum est ad impulsum. De femore in interiorem partem prolapso.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
