# De chirurgia 357

Conrad Gessner, De chirurgia, XXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/357
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/357

XXXIIII. De manu. MAnus in quatuor partes prolabitur, in in ILA Iteriorem, exteriorem, priorem, & posteriorem. Oportet, si in interiorem partem ueniat, supinam collocare, super scamnum homine similiter resupinato, pronam si in reliquas tres partes elabatur: deinde charchesium laqueum uel alium aequaliter extendentem brachio inijcere, & super sinum manus dare uectem transuersum: uel ferramentum quo adurimus, ad palmam ipsam deliga re eo uinculo, quod ( Ad extremas partes) inscribitur: tum uectis uel ferramen ti extremitatibus inijcere, uel medias habenas duplicatas, uel laqueorum inaequaliter extendentium sinus, deorsumque demittere, atque alterum laqueum aequaliter extendentem brachio circumponere, eiusque capita super caput adducta, ut reti nacula sint, deuincire: quae uerò deorsum ferebantur capita extendendi causa ad axem, qui à pedibus est, religare, ut eius conuersione & contineamus, & ab inferiori parte extendamus. Quam rem ubi satis praestitimus, conuenienter impellimus. Nunc autem maximè ad manum restituenda pertinet adhibito retinaculo, ab inferiori parte extendere: licebit praeterea & sursum adducere, & in diuersa con tendere. Neruis abunde diductis impulsus necessarij sunt, qui eam compellere in suum locum possint. Quod si in interiorem uel exterio rem partem exciderit, prominentiori parte pal mae, aut etiam calce superdato pressa ossa coguntur, deinceps manus iuxta digitos huc at que illuc agitur: sin in priorem uel posteriorem partem eruperit, utiliter adducendo impellimus. XXXV. De spina luxata. VIppocratis organum luxatis omnibus Fr istituendis accommodatur, sed praeci

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
