Latin
XXXVII
Conrad Gessner, De chirurgia 358-2
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVIII. Erùm, si femur in posteriorem partem elabatur, neque pronum, neque suVpinum hominem collocamus, sed sedentem, magis autem in integram co xam inclinatum. Homine ita figurato, duas prehendere habenas oportet, earumque unam simplicem extendere, atque alteram duplicem demittere in mediam simplicem, &simplici quidem hominem cingere, duplicem à superio ri parte deorsum demittere, ab ea regione, quae umbilico proxime subijcitur, ad eam, quae inter anum &naturale est, &per anum sursum adducere, ut quatuor habenae capita à posteriori parte ad retinendum uinciantur. Retinaculis datis lata pars spathae, quae premendo accommodatur, coxae supponatur, imoque femori iuxta genu laqueus inijciatur, qui aequaliter extendit, cuius capita ad inferiorem axem demittantur, ut eo conuerso, &contineamus, &ab inferio ri parte intendamus. Intentione satis adhibita, dum adhuc intendimus, caput femoris per spatham in exteriora propellatur, apertaque manu aeger resupinetur, per hanc enim uim femur in suum locum compelletur. Repositi autem indicium erit, comparatio cum altero crure, &liberae ipsius actiones. Nam si citra impedimentum complicari &extendi potest, ex toto intus esse conijciendum est.