Latin
Cap. XII
Conrad Gessner, De chirurgia 36
Unproofread scanNot analysed yet
Vt probè alimenta concoquat, &flatus minimè gignat, curato.
Serosas humiditates, quibus laborantis corpus scatet uniuersum, per aluum, &
urinarios meatus expurgato
Serosum illud recrementum, quod in affecta parte continetur, desiccato, &
per halitum digerito.
Quòd si discuti non possit, scalpellum, uel potius igne candens ferramentum, in
tumorem, si artus occupet, adigito, atque eum parte procliuiore (quo facilius inde humor emanet) reserato. Humore qui tumorem committebat, per emissarium uacuato, reliqua quae ad sordidorum, &aliorum consimilis naturae ulcerum, curationem pertinent, sine mora perficito. De glandulis, nodis, strumis, &caeteris absceßibus, quas excrescentias phlegmaticas vocant.