# De chirurgia 36-2

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/36-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/36-2

Cap. XIII. AECORVM ganglia, choerades, id est, strumae, quas etiam scrofulas uocant, brunchocele, quod bocium, & herniam gutturis nominant, melcerides, steatomata, & atheromata: ad haec testudo, talpa, & nata, siue napta, tumorum nomina à recentioribus medicis inuenta, & nus quàm apud antiquos reperta: item fugille Auicennae: nodi quoque & uulgaris bu bo, aliaque id genus multa, quacunque corporis parte nascantur, ferè ex pituita generationem habent: atque ob id ad pituitosos tumores meritò referuntur. Caeterùm tametsi nonnulli ex ijs nuper memoratis abscessibus in tophaceam duritiem, & scirrhosos affectus aliquando degenerent: radix tamen & origo illorum par te maiore pituita extitit, ut uoluit Auicen. Quanquam non imus inficias, quin & alius humor ipsi pituitae, cuius eiusmodi abscessus propriè soboles sunt, interdum admisceatur: atque ita compositi, & heterogenei nascantur abscessus. Verùm de sim plicibus solùm nobis hic sermo erit, ex quorum analogia compositorum etiam co gnitio facilè habebitur. Haec enim ad illa, ueluti ad quosdam certos canones, semper adigenda sunt, ut alibi quoque diximus. Itaque praedicti omnes tumores sub ge nere abscessuum pituitosorum, seu (ut uulgarium chirurgicorum more loquar) excrescentiarum phlegmaticarum, reponuntur, habentque speciales quasdam in ter se differentias, ut ex sequentibus patebit. Glandula enim (ut Guido putauit) à glandis forma, quam prae se ferre uidetur, nomenclaturam accepit: estque (in quit) utcunque mollis, unica, mobilis, & separata à partibus circumiacentibus: in emunctorijs plerunque nascens. Auicennae autem glandulae nascuntur, uel in Auicennae discutiens aquo sos tumores. Enumeratio abscessuum pi tuitosorum. Simplicia sunt regula compositorum. Glandula Guidonis. Glandulae Auicennę quae eę dem sunt cun ganglijs GraeCOTUI. Glandula Guidonis disside à glandula Auicennae Ganglium quid Ganglij notae tumor etiam est inaequalis Phi lagr. & Aetio Scrosulae. Choerades Graecorum, Strumae Cor

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
