# De chirurgia 36.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 36.5 to 36.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/36.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/36.5

Quocirca & composita fuerit de talibus affectibus, ueluti, & de reliquis morbis omnibus, quicunque in generatione adhuc sunt, medendis sollicitudo, ex ea scilicet, quae curat, & ea quae prouidet. Itaque prima indicatio ei medicinae artis parti subijcitur, quae morbos curat: secunda uerò ei parti subiacet, quae futurum morbum praecauet. Porrò ut geminum hunc scopum uniuersalem assequamur, alijs quinque particularibus intentionibus est opus, à nostro Guidone à Cauliaco in curatione tumoris aquosi hoc ordine, & modo qui sequitur expressis. Prima in probae uitae institutione, atque obseruatione consistit. Secunda in concoctionis emendatione, seu (ut ait) rectificatione. Tertia in aquosi humoris per aluum expurgatione. Quarta, in eiusdem serosi recrementi per urinarios meatus eductione. Quinta & ultima, in coniunctae (ut loquuntur) seu contentae in particula humiditatis aquosae, euaporatione, atque exsiccatione. Caeterùm cùm primae quatuor intentiones magis ad medicum spectent, quàm ad chirurgum, quem hoc opere instituendum suscepimus, atque etiam ex ijs, quae in pręcedentibus dicta sunt, satis innotescant: consilium fuit, tantum de postrema, quę topica desyderat auxilia, hoc loco agere. Quinta igitur intentio perficitur cum exsiccantibus, & resoluentibus huiusmodi aquosas, ac serosas humiditates, quę in particula laborante continen tur. Horum autem tres communiter formulae statuuntur. Prima est Galeni libro 2. ad Glauconem, & decimoquarto methodi medendi: nempe quae constat oxyrho dino & sale, ut superius dictum est. Secunda est eiusdem: spongia scilicet noua, lixiuio perfusa, & reliqua alia auxilia, quae suprà ad oedemata scripta sunt. Quibus ut potentius exsiccent, & discutiant, addenda sunt, aphronytrum, alumen, & sulphur. Tertia formula est cuiusdam emplastri, ab Auicenna descripti in curatione scrofularum, quod Galeno attribuit in libro de compositione medicamentorum κατὰ γένη, id est, secundum genera. Hoc autem (ut ille prae dicat) intra hebdomadam unam ad summum: plerunque uerò intra triduum omnem duritiem resoluit. Porrò tametsi emplastrum hoc apud Galenum libro nuper citato non reperiatur, eo tamen commodè uti possumus ad aquosam, & flatuosam duritiem dissoluendam: eius tamen descriptio talis est Auicennae: Recipit se minis sinapis, seminis urticae, sulphuris, spumae maris, aristolochiae Trotundae) & bdellij ana unciam unam, ammoniaci, olei antiqui, & cerae, ana uncias duas.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
