# De chirurgia 368

Conrad Gessner, De chirurgia, 368. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/368
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/368

factus, caprae etiam cum uino & aceto. Serap. secundum Diosc. columbarum cum farina hordei & aceto, rumpit & maturat. Flammula. Circa instans. cum oleo & squamma ferri contrita. Galbanum. Cir. appositum, apostema ta maturat & rumpit. Lapathum rotundum. Circ. in oleo coctum cum axungia apponatur. Lingua bouis. Apul. cum melle & pane apposita mirificè rumpit Lolium. Serap. secundum Diosc. cum stercore columbi & uino, aperit apostemata quae nondum sunt perfectè matura. Aui. cum semine lini & ster coris columbi. Mac. cum sulphure uiuo & stercore columbi, & uino. Lupini. Circa. cum oleo, apostema frigidum maturat & rumpit. Narcissus. Serap. secundum Gal. cum rob. secundum Dios. cum orobo et melle, aperit dura apostemata difficilis maturationis. Nasturtium. Serap. secundum Diosc. succus eius. Ordeum. Sera. secundum Dios. ponitur su per ipsum aqua donec fiat sicut puls, & coquitur cum pice, & aperit. Psyllium. Auic. prima parte secundi cap. primo tantum. Hali. emplastrum mucilaginis. Sambucus. Ig. folia sicca cum melleSarcocolla. Serap. secundum Gal. ape rit apostemata percussionis. Thapsia. Serap. secundum Diosc. succus cum melle linitus. Terebinthina. Circ. cum farina hordei emplastrata, rumpit. Viola. Plinius. 21. alba. Vitis alba. Serap. secundum Dios. radix cum rob, rumpit ea in quibus est sanies, aggregat, uel cum oleo dis soluta uel uino. Viticella. Cir. emplastrum ex succo & puluere adarti, sanie facta. Vrtica. Auicenna. cum raphano, disrumpit adubelet. Mundificantia exituras. RCHIS. Serap. secundum Gal. radix mundificat exituras. Pix humida. Serap. secundum Diosc. cum melle. Dolorem incisionis, vel vstionis mitigantia.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
