# De chirurgia 37.9-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 37.9 to 37.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/37.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/37.9

Atheroma igitur, tumor est Atheroma. concolor & indolens, in membrana, seu neruosa tunica humorem lentum conti nens, atharae, id est, pulti similem, quae ex farina decocta conficitur. Interdum quoque in atheromatibus simul cum humore pultaceo, lapidosa quaedam, duraque corpora, & alia tanquàm sulphuris ramenta inueniuntur, nonnunquàm ueluti man sa gallinarum ossicula saepe etiam tanquàm pili complicati tactui occurrunt. Cę terùm tumor atheromatis, specie & figura oblongus, & aliquantum sublatus uisitur: qui digitorum appressu ob humoris lentorem, & crassitudinem tardè reMeliceris. trocedit, & amotis digitis, tardè quoque regreditur. Meliceris autem tumor est, simili modo dolore carens, sed rotundus, in quo neruosa etiam tunica, quam cystim appellant, inclusus humor reperitur tenuis, & mellis substantiam repręsentans: unde & mellifauium Latinè quibusdam dicitur. Itaque meliceris ab atheroma te differt figura, & humoris substantia. Nam & figura rotundior est, & humoris substantia tenuior. Proinde melleus hic tumor magis, quàm atherema extenditur, pressusque digitorum celerrimè cedit, & amotis digitis pari celeritate ad situm Steatoma. pristinum redit. Steatoma uerò, tumor etiam est praeter naturam, concolor, & tactu lenis, in principio quidem exiguus, sed temporis progressu augescens, & amplior factus: in quo humor seuo persimilis, membranula similiter inclusus, subest. Hoc à meliceride, & atheromate distinguitur, duritie. Nam plenum, ac solidum est, tactuique renititur, adeò, ut digitis prementibus minimè cedat. Sed reliqua nunc apostemata persequamur, quae ferè ad haec tria, de quibus modò egimus, re Testudo. ducuntur. Testudo ipsi Guidoni abscessus est magnus, humoralis, mollis, latio re forma, in modum testudinis, unde nomen accepit. Quae si in capite (inquit) nascatur, talparia, uel talpa dicitur: in collo, bocium: in testiculis, hernia: interdùm autem cum pure, uel squammis, uel fistulis reperitur. Caeterùm testudines, & talpa, apud antiquos, neque proprium nomen, neque tractatum inuenerunt. Recentio res autem testudinem uocant tumorem mollem, uel non ualde durum, satis autem magnum, in quo pinguis materia, tunica quadam obtecta, continetur, quae caluariae ita haeret (est enim cutis capitis affectus) ut ipsam plerunque uitiet. Hanc non dubium est de numero esse abscessuum, & sub meliceride, uel atheramate Talpa contineri: uidetur tamen ad meliceridem magis inclinare. Talpa uerò cùm albam materiam contineat, ad atheromata potius, quàm ad meliceridem refertur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
