# De chirurgia 38.1-5

Conrad Gessner, De chirurgia, 38.1 to 38.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/38.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/38.1

At qui in febribus pestilentialibus incidere consueuerunt, deterrimi sunt, siue femora, siue alas, aut ceruicem inuaserint. Fugille (inquit in terpres Auicennae) est de genere apostematum glandulosorum, & quasi hoc nomi ne (ait) appropriatur illud, quod fit post aurem. Ex qua descriptione non leuis est coniectura, fugille Auicennae, eum tumorem esse, qui Gręcis parotis dicitur, affe ctus quidem glandularum sub ipsis auribus. Quibusdam autem idem esse putatur fugille, quod bubo: uerùm tunc illis aliud erit bubo, quàm Galeno & Paulo: nempe excrescentia multùm (ut dicunt) infiltrata, & radicata, ut plurimùm sine cysti, id est, folliculo, seu membrana eam inuoluente, dura in morem scrofularum: & in eo significatu (ut puto) sumitur bubo à Guidone, quando bubonem fugilli num numerat inter abscessus pituitosos. Caeterùm longe adhuc plura nomina pi tuitosorum huiusmodi abscessuum reperiuntur. Verùm de nominibus ipsis non magna cura habenda est, modò id unum de ijs cognoscamus, & intelligamus, quòd propter eiusmodi nominum diuersitatem, curationem & iudicium euariari con tingit. Itaque eiusmodi abscessuum, seu excrescentiarum phlegmaticarum, aliae quidem peculiari quadam membrana, seu tunica (quam cystin uocant) includuntur, aliae uerò in carne sunt uasis implexae, & insertae. Quaedam basim, seu radicem habent gracilem: quaedam uerò latiorem. Quaedam item sunt resolubiles, quaedam uerò minimè. Quaedam magnae, quędam paruae. Aliquae ad suppurationem spectant, aliquae non. Aliae etiam sunt squammosae, fistulosae, & cancerosae: alię ue rò nihil horum prorsus recipiunt: & ita de alijs. De causis, signis, & iudicijs praedictorum abscessuum. CAusae huiusmodi abscessuum sunt triplices. Nempe primitiuae, ut casus, percussio, uitae luxus, siue intemperantia, ac deprauata uiuendi ratio. Antecedentes, ut sunt humores non naturales, praesertim pituitosi, & uera oedemata, quae in abscessus degenerant. Et coniunctae, quę sunt uariae substantiae, & proprię cuiusque abscessus materiae, in parte affecta contentae. Continentur autem in huiusmodi abscessibus, quandoque quidem humores, uel serosi, cuiusmodi est urina, uel putridi & corrupti, uel coenosi, uel muscosi, seu (ut aiunt) mucilaginosi, uel melli, pulti, aut adipi similes. Quandoque uerò carnes phlegmaticae, & spon giosae, atque glandulosae. Interdum quoque lapides, arenae, ostraca, ligna, carbones, & id genus alia solida corpora. Frequentissima autem sunt (ut paulò antè diximus) horum abscessuum tria genera, quorum singula propriam appellationem Grae cè sunt sortita. Ea sunt, atheroma, steatoma, & meliceris, à similitudine contento rum in his corporum dicta. Est enim aliud eorum ueluti seuum, aut pingue quiddam: aliud ueluti mel: aliud pulticulae tenui, quam atharam uocant, simile.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
