Latin
39.13 to 39.14
Conrad Gessner, De chirurgia 39.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò Philagrius ratione non admodum dissimili, apud Aetium ganglia (qui nerui, ut suprà diximus, tumores sunt inaequales) cura re solebat: inquit enim ad hunc modum: à ganglijs chirurgicum opus (id est, sectionem arcemus, praesertim si in manibus, aut pedibus euenerint: sed medicamentis tantùm curabimus. Ammoniacum enim prope ignem, ad emplastri consistentiam emolli tum illinimus: deinde laminam plumbeam tumori aequalem superponimus, &ne hinc inde labatur, arctis uinculis in medio constringimus. Iam uerò diebus ali quot transactis, ubi prius ganglium emollitum nouerimus: nihil aegro praefati statim sublatis uinculis, dum adhuc locus incalescit, pollicem dextrae manus ganglio infigimus, ac reliquis quatuor digitis membro innitentibus uehementissime comprimimus, &ganglium confestim dissoluitur. Hactenus Philagrius. Itaque ex hac curandi ratione facilè est colligere, recentiorum lupiam, Auicennae glandulam, &Graecorum ganglion, eundem omninò affectum esse: quod &praecedentes etiam eorum descriptiones apertè satis ostendunt. Archigenes in hoc uitio cal cem, unà cum adipe anserino, &terebinthina resina, apponi iussit. Idem uerò &medi