# De chirurgia 39.13-14

Conrad Gessner, De chirurgia, 39.13 to 39.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.13

Porrò Philagrius ratione non admodum dissimili, apud Aetium ganglia (qui nerui, ut suprà diximus, tumores sunt inaequales) cura re solebat: inquit enim ad hunc modum: à ganglijs chirurgicum opus (id est, sectionem arcemus, praesertim si in manibus, aut pedibus euenerint: sed medicamentis tantùm curabimus. Ammoniacum enim prope ignem, ad emplastri consistentiam emolli tum illinimus: deinde laminam plumbeam tumori aequalem superponimus, & ne hinc inde labatur, arctis uinculis in medio constringimus. Iam uerò diebus ali quot transactis, ubi prius ganglium emollitum nouerimus: nihil aegro praefati statim sublatis uinculis, dum adhuc locus incalescit, pollicem dextrae manus ganglio infigimus, ac reliquis quatuor digitis membro innitentibus uehementissime comprimimus, & ganglium confestim dissoluitur. Hactenus Philagrius. Itaque ex hac curandi ratione facilè est colligere, recentiorum lupiam, Auicennae glandulam, & Graecorum ganglion, eundem omninò affectum esse: quod & praecedentes etiam eorum descriptiones apertè satis ostendunt. Archigenes in hoc uitio cal cem, unà cum adipe anserino, & terebinthina resina, apponi iussit. Idem uerò & medi

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
