# De chirurgia 392

Conrad Gessner, De chirurgia, EXAMEN LEPROSORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/392
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/392

EXAMEN LEPROSORVM, AVTHORIS INNOMINATI. PORTET MEDICVM PROVIDERE, ET attentum esse circa signa ipsius leprae, & illa reuoluere multoties, & non uni signorum credere, sed pluribus, & uidere quae sint signa propria, & quae aequiuoca, unde se cundum propria signa iudicet, & secundum aequiuoca, secundum maiorem partem. Faciat igitur primo infirmum iurare, ut de interrogan dis dicat ueritatem, & consoletur uerbis consolatorijs, dicendo, quod haec aegritudo salus est animae, & tales Christus non despexit, licet mundus eos fugiat. Tunc medicus secundo quaerat de regimine suo, & dieta, & si consueuit habere aemorrhoidas, uel mentag. & nunc non habeat. Item quales habuit aegritu dines, quae ad lepram disponunt. Primo faciat fieri phlebotomiam de cephalica, uel de basilica, uel de ambabus, & ex dispositione sanguinis & eius substantia iudicet. Primo, si sanguis foetet. Secundo, si tactu sit uiscosus uel unctuosus. Tertio, si manibus & digitis totus strideat, ita quod sit arenosus, & asper ad tactum per adustionem. Quarto, si post lotionem sanguinis per pannum lineum duplicem, consideret carnem illam quae est in panno, si sit arenosa, granulosa, tumbosa, nodosa. Quinto, si fila rubea apparent ibidem, & si caro alba quae stridebat ad tactum, & foeteat, & nigrescat, hoc est malum signum. Sexto, si color sanguinis sit niger liuidus. DE OCVLIS. Si oculi LEPROSORVM. Si oculi rotundantur, & maximè uersus domesticam partem. Secundo, si sit palpebrarum inflatio. Tertio, si sit oculotum inflatio & superciliorum. Quarto, si pili superciliorum cadunt, & apparent creuisse pili parvi & minu ti, quae nisi ad solem uidentur. Quinto, si extractis pilis palpebrarum, & superciliorum, adhęreant eis uelut frustula carnis. Sexto, si albugo sit tenebrosa & liuida. Septimo, si uenae rubeae apparent in alba, & praecipue in angulis oculorum. Octauo, oculorum aquositas.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
