Latin
DE TOTO CORPORE
Conrad Gessner, De chirurgia 393-4
Unproofread scanNot analysed yet
Primo si sit facilis infrigidationis.
Secundo, si eminentiae frigoris, sicut in ansere apparent, est signum infallibile.
Tertio, si sub cute sint nodi, quae manibus tractari possunt.
Quarto, si sit pruritus &scabies illic.
Quinto, si aqua descendit per corpus, ac si transiret per rem unctuosam.
Sexto, si sit corrosio cutis, &proprie inter spondilem &dorsum.
Septimo sentiunt se graues cum dormitatione membrorum.
Octauo, sub cute transeunt formicationes, ac si esset urtica percussus, uel sicut uermes ibi essent. Item plus appetunt coitum, &ardent. Item sunt magis dolosi. Item somnia uident terribilia. Item incubum sępius patiuntur, ac si cor eorum claudatur in nocte, &comprimatur.
DE PVLSV.
Est debilis, &rarus, &subtilis.
Item formicatio in palato, lingua, genu, &palpebris, &in toto corpore.
Item color cutis liuidus.
Item foetor sudoris.