# De chirurgia 393-4

Conrad Gessner, De chirurgia, DE TOTO CORPORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/393-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/393-4

Primo si sit facilis infrigidationis.
Secundo, si eminentiae frigoris, sicut in ansere apparent, est signum infallibile.
Tertio, si sub cute sint nodi, quae manibus tractari possunt.
Quarto, si sit pruritus & scabies illic.
Quinto, si aqua descendit per corpus, ac si transiret per rem unctuosam.
Sexto, si sit corrosio cutis, & proprie inter spondilem & dorsum.
Septimo sentiunt se graues cum dormitatione membrorum.
Octauo, sub cute transeunt formicationes, ac si esset urtica percussus, uel sicut uermes ibi essent. Item plus appetunt coitum, & ardent. Item sunt magis dolosi. Item somnia uident terribilia. Item incubum sępius patiuntur, ac si cor eorum claudatur in nocte, & comprimatur.
DE PVLSV.
Est debilis, & rarus, & subtilis.
Item formicatio in palato, lingua, genu, & palpebris, & in toto corpore.
Item color cutis liuidus.
Item foetor sudoris.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
