Latin
DE TOTO CORPORE
Conrad Gessner, De chirurgia 393-6
Unproofread scanNot analysed yet
DE MEDICINAE CHIRVR GICAE PRAESTANTIA ET ANTIQVITA. TE, CONRADI GESNERI OBSERVATIONES ad Geryonem Seilerum nobilem Augustanae Reipublicae medicum. ERTIAM ESSE MEDICINAE PARTEM (inquit Cor. Celsus) quae manu curet, &uulgò notum, &à me propositum est. Ea non quidem medicamenta atque uictus rationem omittit, sed manu tamen plurimum prę stat: estque eius effectus inter omnes medicinae partes euidentissimus. Siquidem in morbis cum multum fortuna conferat, eademque saepe salutaria, saepe uana sint, potest dubitari secunda ualetudo medici ne (aliâs medicinę) an corporis beneficio contigerit. In his quoque, in quibus medicamentis maximè nitimur, quamuis profectus euidentior est, tamen sanitatem &per haec frustra quaeri, &sine his reddi saepe manifestum est. Sicut in oculis quoque deprehendi potest, qui à medicis diu uexati, sine his interdum sanescunt. At in ea parte quae manu curat, euidens est omnem profectum, ut aliquid ab alijs adiuuetur, hinc tamen plurimum trahere. Haec autem pars cum sit uetustissima, magis tamen ab illo parente omnis medicinae Hippocrate, quàm à prioribus exculta est. Deinde posteaquàm diducta ab alijs habere professores suos coepit, in Aegypto quoque increuit, Philoxeno maximè authore. HOMERVS quidem antiquissimus poëta cum de reliquis medicinae par tibus quàm parcissimè &nihil ferè supra uulgi cognitionem &consuetudinem scribat, chirurgiae saepius &perquàm honorificè meminit: ut hisce uersibus Ilia dos A. ιητρὸς γὰρ ἀνηρ πολλῶν ἀντάξιος ἄλλων, ἰὐστʼ ἑκτάμνεν, ἐπίτ ἐπια φάρμακα πάσσειν. Est medicus unus uir multis anteferendus, Tela excindendique, &lenia pharmaca gnarus Plagae inspergendi. Vbi plerique hoc γνωμικῶς &in uni uersum de medicis pronunciatum accipiunt, ut annotat Eustathius: alij uerò de Machaone priuatim, tanquam is tantum huiusmodi esset. Et sanè uidetur Ho merus Machaonem hoc elogio ornasse, quoniam uulgus hominum scientiam medicorum contemnit &aspernatur tanquam subtilem quandam, &curiosam potius quàm utilem loquacitatem tantumnon stolidam: quemadmodum etiam grammatici homines stulti &parum sapientes existimantur, quod Athenaeus indicat scribens: ει μὲ ἰατροὶ ἥσαν, οὕδεν ἀρ ἐν τῶν γραμματικῶν μωρότερον. hoc est, Nisi medici essent, nihil stultius foret grammaticis, nimirum iuxta plebis ac uulgi iudicium. (Tales nimirum non tam ἰατροὶ quàm logiatri &iatrosophistae sunt, qui potius uerbosi &circa problemata prompti, quàm in opere medico felices erant. Et huiusmodi quidem logiatrica in problematis apud Aristotelem, Alexandrum Aphrodisien. Cassium iatrosophistam &Macrobium reperire est.) Caeterum quòd Homerus medici officium facit excindere sagittas, uidetur hoc uoluisse indicare, quod nisi à perito medico praestari non potest aut certè non debet. Simplex enim teli extractio à quouis forte perfici posset: excisio uerò, periculosis tantum ictibus adhibenda, à perito duntaxat chirurgo. Non enim sa gittae omnes necessariò excinduntur, (inquit Eustathius) sed pleraeque extrahun tur integrae. sed potest sagittae nomine etiam uulnus ab ea inflictum intelligi: quanquam uulnus quoque non omne exciditur.