# De chirurgia 394.5-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 394.5 to 394.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/394.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/394.5

hoc est, Sanguinem exprimens (uel ore exugens) lenia inspersit pharmaca, quae patri eius aliquando beneuolus donauerat Chiron. Exprimebant autem sanguinem (teste Eustathio) ne in uulnere putrescens in pus abiret & cicatricis inductioni moram pareret. Quod autem hic ἐκμηζαν, superius ἐπιμέσσεσθαι dixit. Nostro etiam tempore multi (inquit Eustathius) praesertim ex Barbaris, si cui uulnus inflictum fuerit, ore exugunt inde sanguinem, tanquam & hoc ad eius curationem conferat. Μυζαν sanè propriè est fugere, ut lac ex uberibus, medullam ex ossibus. Haec ex Homero & interprete eius Eustathio de antiquitate & praestantia Chirurgiae dicta sufficiant: reliqua enim ex eodem poeta adferemus mox in catalogo uirorum illustrium qui hancce artem uel usu uel etiam scriptis suis exornauerunt, in AEsculapij, Achillis, Chironis, Machaonis, & Paeonis mentione. Poenorum qui pastorales (Nomades) sunt, an omnes non queo pro certo dicere, sed plerique hoc faciunt: Vbi filij ipsorum quadrimi effecti sunt, uenas uerticis illorum lana succida inurunt. nonnulli uenas temporum, eam uidelicet ob causam, ne ullo unquam tempore phlegma, id est pituita defluens è capite officiat: eaque de re se aiunt esse optima ualetudine. Et sunt reuera Poeni inter omnes quos nos nouimus homines saluberrimo corporum statu, incertum mihi an ob hanc causam, certè optima ualetudine sunt. Quod si pueris dum inurunt spasmus superueniat, inuenta est ab eis medicina. urina enim hirci aspersa eos liberant, Herodotus lib. 4. Atqui apud nos Germanos, ut alia multa egregia remed a uel recepta non sunt, uel deserta, siue ob medicorum imperitiam, siue mollitiem hominum, qui scilicet longiore morbo potius diu confici, quàm semel uel breuissimo tempore dolere fortiter & liberari, malunt. sic & cauteria in nullo penè usu sunt, quibus Italia & aliae nationes externae frequenter & foeliciter utuntur, quibus solis multi magni ac difficiles morbi uel depelli uel praeueniri possunt.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
