Latin
DE TOTO CORPORE
Conrad Gessner, De chirurgia 395.13
Unproofread scanNot analysed yet
oraculis eadem hasta ab Achille repercuteretur, quod ita intelligitur, quia rubigine emplastrum fecit Achilles, quo uulnus sanauit, ut grammatici quidam scribunt. Inuenit &Achilles di scipulus Chironis (herbam) qua uulneribus mederetur, quae ob id Achilleos uocatur. Hac sanasse Telephum dicitur. Alij primum aeruginem inuenisse, utilissimam emplastris, ideoque pingitur ex cuspide decutiens eam gladio in uulnus Telephi. Alij utroque usum medicamento uolunt. Aliqui &hanc panacen (panaces) heracleon, alij sideritim, &apud nos millefoliam uocant: cubitali scapo, ramosam, minutioribus quàm foeniculi folijs uestitam ab imo.