# De chirurgia 396.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 396.1 to 396.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/396.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/396.1

(Hęc Dio scoridis myriophyllos est, non Achilleos, quanquam haec etiam nomenclatura ei adscribitur, ut & reliquae ferè utrique communes.) Alij fatentur quidem illam uulnerib. utilem: sed ueram Achilleon esse scapo caeruleo pedali, sine ramis, ex omni parte singulis folijs rotundis eleganter uestitam. (Haec fortè perfoliatae quoddam genus fuerit, cuius picturam hactenus à nemine publicatam uidi.) Haec omnia Plinius. Et mox sideritidis species describit, ita ferè ut Dioscorides, tanquam illae etiam singulae ab Achille denominentur ab alijs atque alijs scriptoribus. Omnibus quidem uulnera ferro facta sanandi uis est. Vbi hoc à nobis obseruatum est, tertiam Dioscoridis sideritin, herbam unam à Plinio (nisi quid librarij corruperunt) in duas tanquam diuersas esse diuisam. Postremò nostri eam, (inquit, uel Achilleam uel sideritin) quę est latissimo folio, scopas regias uocant, medetur angi nis suum. Sed cum in praecedentibus. nulli folium latius attribuerit, quam primae sideritidis speciei, cui folium quercus, (sed minus, Dioscorid.) peculiare forsan hoc genus, et à praedictis omnibus diuersum intelligi uoluit. Ruellius & alij quidam carpentariam uulgò dictam, uel herbam sanctam, uel herbam S. Barbarae accipiunt. Ego Telephon hasta. Pugnantem domui, uictum orantemque refeci, etcaet. Qui dius. Sanus Achilleis remeauit Telephus herbis, Claudianus. Achillem puerum legimus Chironi Thessalo traditum educandum, à quo scilicet praeter bellicas artes, Musicę exercitium, & bonos mores, obiter etiam herbarum facultates cogno uit, quod uel una Achillea tastatur, ab hoc heros dicta, siue quod is eam primus inuenerit, siue quod eius remedio plurimum usus fuerit. contrita enim eius coma cruen tis imposita uulneribus ea glutinat & inflammationes arcet. sanguinis quoque om nes, priuatimque ex foeminarum locis eruptiones sistit pro pessario apposita, autho re Dioscoride: qui etiam stratioticen.i. militarem appellatam scribit, quod eius scilicet in castris & bello multus esset usus: & siderit in Heracleam. nam & aliae sideritides sunt, à ferro sortitae nomen, eò quod uulnera praecipuè ferro inflicta curent. Sunt qui Achilleae radicem esse putent amaram illam Iliad. A. quam Patroclus in Eurypyli uulnus, immittebat, ut & dolor leniretur & sisteretur sanguis. alij uerò aristolochiam, ischaemon alio nomine dictam.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
