Latin
DE TOTO CORPORE
Conrad Gessner, De chirurgia 399
Unproofread scanNot analysed yet
80. Calculo uesicae cuulso sanata mulier. 82. Brachium ab humero diductum, in puella, cuius totum brachium feruentissimae aquae effusione humero cohaeserat. 86. Puella clauso ani meatu nata, octauo quoque die recrementa ex naturalibus deijciebat, &c. Vrina ex alienis locis emanans. 93. Mulier ex lapsu urinam continere non poterat. 98. Elephantia. 104. Ex abscessu gulae hominem penè iugulatum. 109. Aqua inter cutem eliso utero propellitur. 110. Alapa mortuus. ANTONII Fumanelli Veronensis medici consilium Chrurgicum, de cal uariae fractura, pectoris atque pulmonis uulnere, ac inflammatione, excusum Basi leae apud Oporinum in 4. cum eiusdem authoris Methodo de febribus, &c. APOLLONII duo in chirurgia quaedam repererunt, Celsus 7. 1: ARCHAGATHVS Peloponensis Lysaniae filius, primus è medicis Romam uenit, L. AEmilio &M. Liuio Coss. anno urbis D. XXXV. eique ius Quiritum datum &taberna in compito Acilio empta publicè. Vulnerarium tradunt fuisse uoca tum, mireque gratum aduentum eius initio: mox à saeuitia secandi urendique, transisse nomen in carnificem, &in taedium artem omnesque medicos, Plin. 29. I. ARCHIGENIS aliquas compositiones recitat Galenus in opere de conponendis medic. secundum genera. ARCHONTIVS uulnerum medicus, sed planè impostor, Galeno &Pli nio teste, Brunfelsius. ego hoc nomen apud Plinium non reperio, sed Aruntij simpliciter medici non Chirurgi. ARISTOTELIS Stagiritae problematum sectio prima ad res medicas pertinet. intersunt autem chirurgica pauca. Videlicet, Problemate 30. Quaenam uirtus sit cataplasmatis? Quónam argumento constet abscessum iam purulentum esse? 32. Quaenam urenda, quaeue sint incidenda? 33. Quaenam uirtus medicamenti supprimentis sanguinem sit, quod enaemum appellamus? 34. Quaenam incidenda, quaeue urenda: quae contra non ita curanda sint, sed medicamentis? Cur si quis aere incisus sit, facilius quàm si ferro sanescat?