Latin
399.1 to 399.4
Conrad Gessner, De chirurgia 399.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
De uarijs ulceribus &abscessibus, scabie, impetigine, papulis uitiligine. Sexti. Ex praefatione. Dixi de his uitijs quae per totum corpus orientia, medicamentorum auxilia desiderant. nunc ad ea ueniam, quę non nisi in singulis partibus incidere censuerunt, orsus à capite. De uarijs affectibus &uitijs externis capillorum, capitis, faciei, oculorum, cum curationibus eorundem, &aliquot collyriorum descriptionibus ad caligationem oculorum. De affectibus aurium, narium, dentium, ac de tonsillis. De ulceribus oris &gingiuarum. De uua, cancro oris, parotidibus, &umbilico prominente. De uitijs colis, testiculorum, ani, &si anus aut uulua procidat. De digitorum ulceribus. Septimi. Ex praefatione. Tertiam esse medicinae partem quae manu curet „&uulgò notum, &à me propositum est. Ea non quidem medicamenta atque ui"ctus rationem omittit, sed manu tamen plurimum praestat. Et rursus, Potest au„tem requiri quid huic parti (chirurgiae) propriè uendicandum sit: quia uulnerum „quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi executus sum, chirurgi sibi „uendicant. Ego eundem quidem hominem posse omnia ista praestare concipio: „atque ubi se diuiserunt, eum laudo qui quàmplurimum percipit. Ipse autem huic „parti ea reliqui, in quibus uulnus facit medicus, non accipit: &in quibus uulne „ribus ulceribusue plus perfici manu quàm medicamento credo tum quicquid „ad ossa pertinet. Describit igitur hoc in libro omne genus affectuum, quibus „curandis incisio ferri desideratur, à capite ad inferiora progrediens. Octauus proponit ossium totius corporis curam, quae aliquo modo uitiata, fracta, luxataue sunt. *BARTOLEMAEI MAGGII Bononiensis chirurgi peritissimi De uul nerum sclopetorum &bombardarum curatione tractatus. BARTOLEMAEI Montagnanae siue de monte Gnana, medici &chirur gi eximij opera impressa Venetijs apud Octau. Scotum in folio, anno 1497. chartis 198. Nempe Consilia diuersa, numero 305. Tractatus tres de balneis Patauinis. De compositione &dosi medicinarum. Antidotarium. Hunc medicum ferunt in bonis authoribus medicę artis diligentius quàm id seculum fe rebat uersatum esse, &in simplicium medicaminum eorumque uirium notitia plerosque superasse. In uolumine Consiliorum ad morbos diuersos à capite ad pedes, &c. chirurgica sunt haec. Consilio 61. De fistula in angulo lachrymali. 62. De palpebra inuersa.