# De chirurgia 399.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 399.1 to 399.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/399.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/399.1

De uarijs ulceribus & abscessibus, scabie, impetigine, papulis uitiligine. Sexti. Ex praefatione. Dixi de his uitijs quae per totum corpus orientia, medicamentorum auxilia desiderant. nunc ad ea ueniam, quę non nisi in singulis partibus incidere censuerunt, orsus à capite. De uarijs affectibus & uitijs externis capillorum, capitis, faciei, oculorum, cum curationibus eorundem, & aliquot collyriorum descriptionibus ad caligationem oculorum. De affectibus aurium, narium, dentium, ac de tonsillis. De ulceribus oris & gingiuarum. De uua, cancro oris, parotidibus, & umbilico prominente. De uitijs colis, testiculorum, ani, & si anus aut uulua procidat. De digitorum ulceribus. Septimi. Ex praefatione. Tertiam esse medicinae partem quae manu curet „ & uulgò notum, & à me propositum est. Ea non quidem medicamenta atque ui"ctus rationem omittit, sed manu tamen plurimum praestat. Et rursus, Potest au„tem requiri quid huic parti (chirurgiae) propriè uendicandum sit: quia uulnerum „ quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi executus sum, chirurgi sibi „ uendicant. Ego eundem quidem hominem posse omnia ista praestare concipio: „ atque ubi se diuiserunt, eum laudo qui quàmplurimum percipit. Ipse autem huic „ parti ea reliqui, in quibus uulnus facit medicus, non accipit: & in quibus uulne „ribus ulceribusue plus perfici manu quàm medicamento credo tum quicquid „ ad ossa pertinet. Describit igitur hoc in libro omne genus affectuum, quibus „ curandis incisio ferri desideratur, à capite ad inferiora progrediens. Octauus proponit ossium totius corporis curam, quae aliquo modo uitiata, fracta, luxataue sunt. *BARTOLEMAEI MAGGII Bononiensis chirurgi peritissimi De uul nerum sclopetorum & bombardarum curatione tractatus. BARTOLEMAEI Montagnanae siue de monte Gnana, medici & chirur gi eximij opera impressa Venetijs apud Octau. Scotum in folio, anno 1497. chartis 198. Nempe Consilia diuersa, numero 305. Tractatus tres de balneis Patauinis. De compositione & dosi medicinarum. Antidotarium. Hunc medicum ferunt in bonis authoribus medicę artis diligentius quàm id seculum fe rebat uersatum esse, & in simplicium medicaminum eorumque uirium notitia plerosque superasse. In uolumine Consiliorum ad morbos diuersos à capite ad pedes, &c. chirurgica sunt haec. Consilio 61. De fistula in angulo lachrymali. 62. De palpebra inuersa.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
