# De chirurgia 4.4-5

Conrad Gessner, De chirurgia, 4.4 to 4.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/4.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/4.4

Tandem si adhuc putrefactio aliqua relicta fuerit, eam aliquo ex medicaminibus dictis auferes: Nos tamen frequentissimè ingentes corruptiones his, de quibus paulo antè egimus medicinis, remouimus, nostra praesertim illa aqua, absque ferro aliquo ignito, utimurque saepius hoc remedio, quia nimis ab aegrotantibus ignis formidatur, semper tamen summam diligentiam adhibeas oportet, ut corruptionis causam remoueas, quod consequeris si purgantibus medicinis saepius humores malos in corpore contentos, eduxeris. De membri sphacelo affecti, & corrupti excisione. Imorbus iam tantam fecerit corruptionem, ut carnem, neruos, ossaque uitio affecerit, ut fieri nonnunquam ij. de fract. dixit Galen. ac spiritibus naturalibus, uitalibus, & animalibus membrum priuauerit, ita ut curationis nulla dum & qui pulueres in aquam mijciendi si niu datus tendo fuerit. Quibus illa aqua exedens & tortis praepara tur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
