# De chirurgia 4.5-6

Conrad Gessner, De chirurgia, 4.5 to 4.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/4.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/4.5

Et hoc dico in hominibus, Tadultis: quoniam in pueris, qui nondum septimum agunt annum, falleremur, quando istud nos experientia docuit. Est nanque ipsorum caluaria non benè adhuc corroborata. quoniam humiditas in pueris superabundat siccitatem, quod non fit il lis qui ętate adulti sunt, quorum prius craneum frangitur, scinditurque, quàm comprimatur & plicetur, quare quod pueris accidit frequetius, eodem ętate prouecti homines priuantur. quomodo unaquęque istarum curanda sit, ordine dicemus, cum intentiones (quę seruandę erunt uolenti benè recteque capitis pericula custodire) subordinabimus. A quibus cum primum erimus absoluti, specialem & rimu lae & scissurae, cum ossis depressione sermonem complebimus. Intentiones eaORaesupposito igitur uitae regimine, intentiones erunt hae primae, & princi pitis curatiuę. pales circa membrum curandum. Scilicet seruare membri complexionem, & apostemata prohibere, localiaque opportuna administrare. Conseruabimus equidem membri complexionem, ipsamque, si collapsa fuerit, rectificabimus cum emplastris, ueluti Auicen. refert in tertio libro fen prima tracta. Auiceum. tu tertio capitulo de plaga & incisione cutis capitis, ubi ait: Et principium quidem consistit in emplastris, & erit eius rectificatio uelociter.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
