# De chirurgia 402.1-5

Conrad Gessner, De chirurgia, 402.1 to 402.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/402.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/402.1

PLINIVS Secundus cum alibi chirurgica quaedam remedia memorat, singulorum naturas tradens, tum libro 26. secundum affectuum differentias remedijs quasi per locos digestis, ut capite 12. eius libri, Contra luxata membra, fu runculos, fistulas, ambustionem, &c. quae pleraque omnia ex ipso descripta, & simul ex alijs multis ueteribus medicis* Aggregator per locos satis egregie disposuit: & post ipsum etiam Otho Brunfelsius. CANAMVSALI de Baldach philosophi liber de curandis oculorum passionibus, & de remedijs ad eas praeparandis &c. ex uarijs ueteribus Gręcis, Ara bicis & Indis scriptoribus, impressus est Venetijs anno 1499. in folio chartis 3. & dimidia, cum chirurgia Guidonis de Cauliaco & aliorum, barbaro stylo. CASSIVS iatrosophista physicas quasdam & naturales quaestiones Graecè condidit, quas nos Latinas fecimus, & ante nos Hadrianus Iunius. Ex ijs Chirurgicae quaedam sunt. nempe Prima, Vicera rotunda cur caeteris curatu difficiliora sunt? 2. Cur & extremae partes corporis & cauae ulceribus depascentibus obnoxiae sunt? 3. Cur dum ulcera sanescunt & inflammationes ces sant, pruritus oboritur? 9. Cur in uulneribus capitis adeò profundis ut mem brana quoque cerebri custos uulnerata sit, quamuis iam euasisse uideantur affecti, & ad cicatricem postmodum adducta sint uulnera, aliquando tamen con uulsio superuenit ita ut moriantur? 10. Istud planè obseruatum est, ubi capiti uulnera tanta inflicta sunt, ut ossa quoque dirimantur, periculosiora quidem es se in uertice ac syncipite, quae uerò ad cicatricem ducuntur, facilius persanari, quam quae circa occiput uulnera facta sunt. 11. Quinent hoc obseruatione cognitum est, quòd uenter eorum qui habent huiusmodi capitis uulnera, si sponte fluat, mors consequitur: sin ratione uictus, salutare signum est. 13. Cur in operantib. circa mare oculorum pterygia abundant? 33. De uaris quae circa faciem fiant, maximè circa nasum. 34. Cur aqua frigida admota naribus sanguine copioso fluentibus, fluxus augeatur? licet frigida condenset suapte natura. 38. Qua de causa ubi in artubus fractura fuerit cum incuruatione, & ossis partes fractae utrin que exasperatae & occursu mutuo eminentes, intra os effractum caro nascatur, ita ut soliditatem ossium intercedens impleat, & natura aequalem cum ossibus uim habeat: in aegilope autem si os atteratur & comminuatur, partes ita manent, neque carnem producunt? 40. Cur offenso membro uicina quidem nihil per consensum afficiuntur, multum uerò distantia communem affectum sentiunt, ut inguina pedibus offensis? 41. Cur in capite cum dextra parte membrana cerebri custos uulnerata fuerit, sinistra resoluitur: sin parte sinistra uulnus inflictum sit, dextra resolutionem patitur? 42. Cur in pugnis saucij in ipsum uulnus prolabuntur? 43.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
