# De chirurgia 402.10-13

Conrad Gessner, De chirurgia, 402.10 to 402.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/402.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/402.10

Theophrastus etiam folium lapathi huic stirpi tribuit. Dioscorides uerò & Nicander amaraci. Quod si apud Theo phrastum quoque amaraci legendum est, ut Ruellio placet, monuerim Theophrastum amaraci nomine sampsuchum intelligere, (non parthenium, ut cęteros Grę cos interdum) nam in libro de odoribus amaracinum unguentum describit: quod à parthenio herba minimè grati odoris nequaquam denominari posse uidet. Vtun tur ea (radice, inquit Theophrastus) aduersus uiperas & phalangia, & caetera reptilia ex uino data, et uncta oleo. Valere aiunt & ad ulcera ex uino & oleo, & ad nascentia ex melle. Est & Chironis inuentum ampelos (id est, uitis) quę uocatur chironia, de qua diximus inter uites, Plinius. ait autem esse uitem nigram dictam. Dioscorides quoque uitem nigram Chironiam cognominat, quam easdem habere facultates ait cum alba: Scripserat autem de alba, Folia, fructus & radicem eius acrimoniam habere: ideoque chironijs, & in gangraenam phagedaenamque transeun tibus, & putrescentib. tibiarum ulcerib. cum sale utiliter pro cataplasmate imponi. Lycium praestantius è spina fieri tradunt, quam & pyxacanthon chironiam uo cant, Plinius. Et alibi, Lycij spinam in Graecia pyxacanthum chironium uocant. CL. GAlenus post Hippocratem facile medicorum princeps, cum omnem medicinam tum Chirurgicam quoque lucubrationibus aliquot suis illustrauit. Extant enim ipsius scripta: De tumoribus praeter naturam liber. De curatione morborum per uenae sectionem, per hirudines, reuulsionem, cucurbitulas & scarificationem. De compositione medicamentorum generali libri 7. quibus ea medicamenta componere docet, quae foris applicantur ad quamuis unionis solutionem: ut sunt ua ria emplastra quorum alba in primo libro, alia diuersorum colorum in secundo tra duntur. Tertius totus neruorum uulnera curat. Quartus maligna & aegrè ducen tia cicatricem ulcera. Quintus emplastra habet polychresta, quae multis conuemiunt affectibus, & pręter cętera ulcerib. curatu difficilibus opitulantur: sed omnia particularia, nihil uniuersale. Sextus etiam emplastra polychresta habet, quae simul ad alia multa singulatim faciunt, tum ad particulas putrescentes: quae differunt ab ulceribus quae Graeci dystherapeuta propriè.i. curatu difficilia uocant.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
