# De chirurgia 402.18-19

Conrad Gessner, De chirurgia, 402.18 to 402.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/402.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/402.18

E 14. libris methodi Therapeuticae, tertius in genere docet de quaque ulceris differentia, ostendens, quales medicamentorum, quib. illa curentur, uires esse conue niat, & quod ad curatione soluti continui communis indicatio sit unitio. Caeterum quae ex hoc rursus in partes diducto particulares consistunt, hae quatuor libris huius tra ctationis 3. 4. 5. & 6. scriptae sunt. Et eiusdem operis liber 13. de tumor. praet. nat. & primo de phlegmone in uniuersum, deinde glandularum, iecoris, oculorum. Liber 14. de erysipelate, oedemate, scirrho. De tumorib. praeter naturam inter se complicatis. De inflationib. De liuidis tumorib. De cancro, carbunculo, strumis, abscessib. Methodus curationis tumorum praeter naturam, inter quos & steatomata habentur, & acheromata, et melicerides, et myrmecię, et acrochordenes. De hypochemate, de herpete Artis curatiuae ad Glauconem totus liber secundus tractat de tumorib. pręter naturam, ulceribus, abscessibus, inflationibus. Omnium Galeni librorum compendia utilissimè diligentissimeque Andreas La cuna conscripsit: ex quib. Chirurgus ea quae suae professionis fuerint seligere poterit. CL. Galeno attributus liber de oculis, (Demetrio Graeco interprete, Graecum tamen exemplar nondum est inuentum,) & uarijs eorum affectibus curandis, habetur in aeditione operum Galeni in magno fol.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
