# De chirurgia 403.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 403.1 to 403.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/403.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/403.1

Venetijs apud luntas, anno 1550. Classe vij. Chartae sunt quatuor & dimidia. CONSTANTINI Afri, monachi Benedictini, Cassinen. coenobij, inter alia scripta medica (quae Hen. Petri Basileae excudit pleraque) extant etiam chirurgica haec. De morborum cognitione & curatione operis liber septimus post praescriptas febrium curationes, postque alexipharmaca & theriaca, medicatur abscessibus, uerrucis, elephantiasi, morpheae, alijsque continui solutionibus. Reliquit & compendium huius operis, cui titulus Liber aureus de remediorum & aegritudinum cognitione. Liber de chirurgia: & primùm de phlebotomia, arteriarum incisione, scarificatione, cucurbitulis, ossium restitutione et fractorum consolidatione: deinde de uarijs alijs chirurgiae operibus. Chartae sunt 4. & dimidia, impressae in Tomo primo. De elephantia liber, in Tomo 2. In Viatici etiam medicinae, quod an hactenus publicatum sit nescio, parte po strema tractat de morbis exterioribus, abscessibus, scabie, &c. CRITONIS cataplasmata aestiua citantur apud Aetium libro 8. cap. 7. Re Eiusdem plurima passim media ad ephelides capii. ad papulas menti cap. 15. apud Galenum in libris de generali & locali medicaminum compositione ad uerbum descripta leguntur. Libro quidem primo cap. 2. de compos. secundum locos librum primum Exornatoriorum ipsius citat Galenus. Et eiusdem libri capite 3. Quaecunque (inquit) pharmaca comptoriae speculationis Heraclides & Cleopatra & alij post ipsos medici scripserunt, ea omnia Crito (qui in imperatorijs ędibus est medicatus) coaceruauit, in quatuor de ornatu libris qui in om nium manibus uersantur. Et mox singulorum librorum capita subiungit, quò (inquit) facile inueniri queant singula talium pharmacorum. Ea nobis quoque hîc apponere uisum est, ut uel ex illis quaenam cosmetica illa medicina sit, qua Chirurgiae subijcimus, appareat. Primi libri Critonis de ornatu capita. Conseruantia capillos. Augentia capillos. Praeseruantia capillos. Tincturae canorum. Tincturae flauos & auricolores capillos reddentes. Smegmata capillorum. Illitiones praeseruantes. Faciem erugantia. Illitiones faciem nitidam reddentes. Cataplasmata faciem nitidam reddentia. Superciliorum illitiones. Supercilia denigrantia. Oculorum illitiones. Illitiones ex stibio. Ad graueolentiam narium. Dentifricia. Manducationes. Ad foetorem sub alis affrictiones. Manducationes ad foetorem oris. Secundi libri capita. IlliQuae nigredines colli repurgent. Illitiones ad exudationes sub alis.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
