# De chirurgia 404.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 404.1 to 404.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/404.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/404.1

Euelpides aetate Celsi insignis chirurgus & medicus ocularius, author collyrij quod Trygôdes inscribitur, & alterius, cui nomen Memigmenon, quorum compositionem Celsus libro 6. tradit. EVONYMVS Philiatrus in Thesauro de remedijs secretis, excuso Tiguri apud Gesneros fratres, liquores quosdam destillatos, aquas (ut uocant) & olea describit, quibus non alij solum morbi, sed etiam nonnulli à chirurgis curandi oppugnantur: ut cum alibi, tum sub titulis istis: Aquae destillatae cosmeticae, hoc est, ad ornatum pertinentes. Aquae ad tingendos capillos & cęteros pilos. Dentibus purgandis. De oleo terebinthinae siue larignae resinae. De oleo tartari & alijs diuersis. Balsametaea seu antibalsama, tum intus tum extra tantum usurpanda. De aqua forti. De argento uiuo praecipitato, eodemque & arsenico sublimatis. Rursum de oleo ex tartaro: item de oleis ex uitellis ouorum, lumbricis, scorpionibus, &c. FRANCISCI Valleriolae medici Arelatae in Gallia nostro tempore praestantissimi Enarrationum medicinalium libri 6. & Responsionum liber j. aediti sunt Lugduni apud Seb. Gryphium, anno 1554. in fol. in Enarrationibus Chirurgica haec tractantur. Libro 2. Enarratione 3. Vulnus capiti inflictum cuidam illustri mulieri secun dum occipitis initium, quà se inuicem suturae contingunt, minimè lethale fuisse, assertio medica. Libro 3. Enarratione 3. Conciliatio diuersorum locorum Galeni de Erysipelate, cum I. & 2. de morborum differentijs & causis, tum 13. Methodi, & 14. item libro de tumoribus praeter naturam; à bili fieri dicat: Secundo uerò ad Glauconem à sanguine tenui bili admixto. & quod natiua bilis sit sanguis tenuis ex Galeni sententia. Enarratione 8. De uulnerum lethalium ratione: & quae uulnera lethalia, quae non iudicanda sint: & quónam pacto pro testimonio dicendum sit medicis in iudicium uocatis. Libro 4. Enarratione 6. Cucurbitulas in lippitudine, etiam ante totius corpo ris uacuationem in corpore uari habitus & minimè plethorico, probè conuenire. Libro 5. Enarratione 3. Pueris acuto aliquo morbo tentatis, & habitioribus commodè ante annum decimumquartum mitti sanguinem posse. Enarratione 6. De scirrhoso tumore ex crassa pituita & atra bile inuicem mixtis secun dum imum uentrem ad ilium sinistrum in utero fixo, unà cum doloribus tensiuis & acrimoniae interdum sensum inferentibus spirituque plurimo flatuoso, Libro 6. Enarratione 4. Num Galeni aetate distincti essent à medicis pharma copoei seu unguentarij, item & chirurgi, ut nunc aetatis: an contrà ijdem essent: & an medico horum munia obire quandoque liceat. Enarratione 5.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
