Latin
404.5 to 404.8
Conrad Gessner, De chirurgia 404.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
De annua: Elephanticorum apud Arelatam probatione, uetere Senatusconsulto instituta: deque nonnullis ad eam rem pertinentibus. GARIOPONTI medici ueteris libri 8. de morborum particularium à capite ad pedes, &febrium quoque curationibus, excusi Basileae apud Hen. Petri, anno 1536. in 8. In ijs etiam Chirurgica haec reperio. In libro 5. De elephantia cap. 5. De phlegmone 31. De bubone 32. De phlegmone &erysipelate 33. 34. 35. 36. De bubone, phymate &phygetio 37. De herpete 38. 39. De carbunculis 40. De tumore 41. De sclirhosi 42. De apostematib. 43. De gangraenis 44. De cancris 45. GORGIAS uir celebris reperit quaedam in chirurgia, Celsus 7. 1. GREGORII Flugusz Chirurgi Argentoratensis, libellus Germanicus de experimentis quibusdam Chirurgicis, unguentis alijsque, impressus est olim Argentorati ab Egenolfo cum parua Chirurgia Lanfranci Germanicè reddita. GVIDO Cauliacus, uide in Io. Tagaultio infra. GVILHELMI Placentini qui claruit circa annum 1270. scripsit Chirurgiam, quae impressa est Venetijs anno 1502. apud Octauianum Scotum, unà cum libro eiusdem authoris. De scientia medicinali, qui inscribitur Summa conserEx praefatione autho uationis &curationis, &uulgò Gulielmina, chartis 85. "ris in suam chirurgiam. Rectum est in hac doctrina procedere secundum ea, „quae mihi per uisum &operationes longo tempore manifesta fuerunt, &per „exempla utplurimùm currere in sermonibus, in quibus proprijs manibus la" boraui. Tractatus primus erit de aegritudinibus quae sunt in manifesto cor„poris à capite usque ad pedes ab intrinseca causa. Secundus de omnibus uul"neribus &contusionibus, quae fiunt in omnibus membris à capite usque ad pe „des. Tertius erit de algebra, id est, de curatione conuenienti circa fracturam „&dislocationem. Quartus de anatomia in communi, &de formis membro"rum &figuris, quae remanendae sunt in incisione &cauterizatione. Quintus „de cauterijs, secundum quod in membris possunt fieri, &de formis instrumen"torum, &de medicinis necessarijs ad hanc artem &utilibus penes unamquan„que operationem. GVILIELMI Varignanae Secretorum liber impressus est Lugduni anno 1526 in 8. stylo barbaro. chartis xj. &dimidia. Sunt autem ferè nihil quàm collectanea remediorum ex ueterum libris. Liber tertius est de soluta continuitate &apostematibus. quintus de decoratione. Capita breuitatis gratia non enumero. HELIODORI de fascijs liber. Vide in fine CL. Galeni operum chirurgicorum. HERACLIDAE compositiones aliquas recitat Galenus in libris de conpositione medic. secundum genera.