# De chirurgia 405.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 405.1 to 405.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/405.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/405.1

per aedidit librum de conceptu & partu hominis, in quo & grauidarum curam, & quae ad obstetricatum pertinent, & alia multa diligenter persequitur. Christ. Froschouerus excudit Tiguri in 4. anno 1554. Conscripsit etiam librum de oculorum natura, & uarijs eorum morbis curandis, qui nondum aeditus est. IESV filij Hali tractatus tres de oculis. chartae sunt vij. impressae Venetijs per Andr. Asulanum in folio, anno 1499. cum Chirurgia Guidonis, &c. Traductio est planè barbara nescio cuius interpretis. IOANNES Almenar Hispanus reliquit librum de morbo Gallico, barbaro, sed tolerabili stylo, chartae sunt iij. impressae Basileae apud Io. Bebelium, anno 1536. in 4. cum alijs eiusdem argumenti libellis, & Lugduni anno 1539. in 8. IOANNIS Diurij aphorismi Argentorati impressi sunt, inter quos & chirurgici quidam leguntur. IOANNIS Bauerij de Bauerijs Imolensis (loannis praenomen ab alijs omittitur) in Gymnasio Bononiensi olim medicinae professoris Consiliorum liber, impressus Argentinae apud Balthassarem Pistorem in 4. anno 1546. ex quibus ad Chirurgiam pertinent quae sequuntur. Consilium 16. De morphea alba. 18. Ad lepram cum uarijs eius symptomatib. 24. De rubore faciei pustulosae. 29. De cancro ulcerato in matrice. 42. De descensu matricis chronico. 46. De remotione spondylorum ad exte riora dorsi. De leuandis pilis ne iterum nascantur. 55. An cauterium conueniat in doloribus iuncturarum. Ad rubedinem faciei. 62. De dispositione propinqua leprae, & de ungula quasi totum oculum comprehendente. 64. De ulcere pectoris. 72. De hęmorrhoidib. 76. De fistula lachrymali oculi. De sephiros (scirrho) non puro circa partem dextram stomachi, amplectente partem musculi secundum longum & transuersum. 79. De uaricibus. IOANNES Bernardus Felicianus Hippocratis quosdam libros unà cum Galeni commentarijs Latinitate donauit, ut librum de ijs quae in medicatrina fiunt, & libros de fracturis et de articulis, qui ab eo recogniti et nouis quibusdam picturis illustrati, excusi sunt cum reliquis Galeni operib. latinis Venetijs apud luntas, in fol. anno 1550. Classe vij. IOANNIS Charetani cuiusdam, & aliorum experimenta continentur in libello quodam de chirurgia nescio cuius authoris, Germanicè impresso Franc fordiae apud Egenolsum, anno 1534. in 4. chartis 4. IOANNIS Gerszdorfij chirurgi Argentinensis liber de chirurgia castren si, Germanicè aeditus est Argentinae apud lo. Schottum anno 1540. unà cum libellis de chiromantia, physiognomonia, & de hominum temperamentis, &c. in folio, chartis 97. IOANNIS Langij Lembergij illustriss. principum Palatinorum Rheni &c. medici doctissimi, Medicinalium epistolarum Miscellanea excusa sunt Basileae apud Io. Oporinum in 4. chartis 49. anno 1533.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
