Latin
Cap. 14. De morsu serpentum
Conrad Gessner, De chirurgia 406-2
Unproofread scanNot analysed yet
percutientib. simplicib. &compositis, ac nonnullis alijs secretis suis Chirurgicis. 9. De quibusdam additionibus pro operis complemento. LAN FRANCI Mediolanensis Chirurgia magna (chartis 23.) &parua (chartis duabus &dimid.) impressae in folio Venetijs, anno 1499. cum multis diuersorum Chirurgicis scriptis, &Lugduni apud Paganum. Ex pręfatione authoris in Chirurgiam magnam. Ad utilitatem communem &pro „prij filij magnum opus aggredior, quod ars completa uocabitur Chirurgiae, per, quod intendo tradere doctrinam plenam ad instrumentum Chirurgicum pertinen „tem, secundum doctrinam sapientum acceptam, ueterumque ualentium magistrorum meo rum, &meis certis experimentis &rationabilibus ex longo tempore roboratam. „Ex pręfatione in paruam Chirurgiam. Summariè pono probatas medicinas &mo „dum curationis breuem uulnerum &apostematum, ulcerum, cancrorum &fistularum, „&quasdam oculorum curas, &de algebra parum, secundum quod me ratio docuit ope, rari, &experimento sunt per me longo tempore roborata. Coniuro te tamen per Deum ne „aliquibus idiotis tradas, ne per ignorantiam illorum opus meum noceat alicui. Paruam Chirurgiam Lanfranci ab Othone Brunfelsio in linguam Germanicam translatam Egenolphus impressit Argentinae, ano 1518. in 4. chart. 6. cum libello Gregorij FlügCHIRVRGIAE SCRIPTORES. LE. LV. MA. 406 Flungusz Chirurgi Argentoratensis de experimentis aliquot chirurgicis, unguentis alijsque.