# De chirurgia 407.5-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 407.5 to 407.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/407.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/407.5

Dicebatur quidem & hymnus in Apollinem Παήων, (ὕμνος ἐπὶ καταπάυσει κακῶν,) quem posteriores Homero paeâna uocant. Et alibi, naeνων dicitur à uerbo παθω, quod est sano: & quò d Παιάων quoque efferatur per sy stolen, & Πακὼν per syncopen: quodque alias Apollinis epitheton sit, aliàs nomen proprium medici deorum: denique παινων dici pro Παιάων (ae mutato in i.) ὁ δηλοῖ τὸν θεραπευτικόν. PAVLI AEginetę liber sextus Chirurgiam tractat, tum quod ad solutam carnis continuitatem, tum quod ad ossa fracta & luxata. PETRI Andreae Matthaeoli Senensis medici doctissimi de morbi Gallici curatione liber, excusus Basileae à Bebelio, anno 1536. in 4. chartis nouem, cum diuersis aliorum de eodem malo libris. PETRVS Aponensis (de Abano) in conciliatore suo pauca quaedam Chirurgica attingit, qualia sunt: Quaestione 181. An solutio continuitatis penetrans ad interius cerebri possit sanari. 207. An omne ulcus egeat exiccatione, cum appendice. 208. Cauterium ex auro ne an argento praestet. An cauterium potentiale sit laudabilius actua li, Ibidem. PETRI de Argelata (uel de Largelata, uel de la Cerlata) Bononiensis, artium & medicinae doctoris de Chirurgia libri sex, impressi Venetijs, anno 1497. apud Octauianum Scotum in folio, cum indice, chartis 68. Ex praefatione au„ thoris. Rogauerunt me socij mei, ut secundum quod legeram eis tertiam & „ quartam fen quarti Canonis Auicennae, receptas ordinarem, &c. In primo li„ bro prosequar de capitulo in capitulum, ut Auicenna procedit, ipsius ordi„ nando Rubricas, & alias aliorum antiquorum ponam, dimittens tamen empe„ rica Tameri, Rosae Anglicanae, & aliorum empericorum: & semper ad simpli„ cia aliqua me extendam, penes etiam theoricam cum signis. 2. De omnibus „ apostematibus à capite usque ad pedes, de quibus Auic. in 4. non fecit mentio„ nem, & ponam semper signa. 3. De uulneribus à capite usque ad pedes, dans mo„ dum curandi, & accidentibus succurrendi. 4. De omnibus ulceribus particu„ laribus à capite ad pedes, omnium etiam membrorum de quibus Auic. non fe„ cit mentionem. 5. De decoratione à capite ad pedes. 6.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
